Messe du mercredi 23 janvier 2019 -

Hebdomada III per annum IIIème semaine dans l'année
Feria IV Mercredi


Introitus Introït
Ps. 96, 7-8
ADORÁTE Deum, omnes Angeli eius: audívit, et laetáta est Sion: et exsultavérunt fíliae Iudae. Ps. ibid., 1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: laeténtur ínsulae multae. V/. Glória Patri.
Collecta
Collecte
Collecta
Omnípotens sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplácito tuo, ut in nómine dilécti Fílii tui mereámur bonis opéribus abundáre. Per Dóminum. Dieu éternel et tout-puissant, daigne diriger nos actions selon Ton bon plaisir, afin qu'au Nom de Ton Fils bien-aimé, nous puissions fructifier en bonnes œuvres.
Lectio I Ière lecture
Lectio epistulae ad Hebraeos (10,11-18)
Et omnis quidem sacérdos stat cotídie minístrans et eásdem saepe ófferens hóstias, quae numquam possunt auférre peccáta. Hic autem, una pro peccátis obláta hóstia, in sempitérnum consédit in déxtera Dei, de cétero exspéctans, donec ponántur inimíci eíus scabéllum pedum eíus; una enim oblatióne consummávit in sempitérnum eos, qui sanctificántur. Testificátur autem nobis et Spíritus Sanctus; postquam enim dixit: “Hoc est testaméntum, quod testábor ad illos post dies illos, dicit Dóminus, dando leges meas in córdibus eórum, et in mente eórum superscríbam eas; et peccatórum eórum et iniquitátum eórum iam non recordábor ámplius.” Ubi autem horum remíssio, iam non oblátio pro peccáto.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 101, 16-17
R/. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terrae glóriam tuam. V/. Quóniam aedificávit Dóminus Sion, et vidébitur in maiestáte sua. R/. Les nations craindront Ton Nom, Seigneur, et tous les rois de la terre Ta gloire, V/. Parce que le Seigneur a bâti Sion, et qu'Il sera vu dans Sa majesté.
Allelúia. Allelúia.
Ps. 96, 1
R/. Allelúia. V/. Dóminus regnávit, exsúltet terra: laeténtur ínsulae multae. Allelúia.
Evangelium Evangile
Marcus (4,1-20)
In illo tempore: íterum coepit docére ad mare. Et congregátur ad eum turba plúrima, ita ut in navem ascéndens sedéret in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. Et docébat eos in parábolis multa et dicébat illis in doctrína sua: “Áudite. Ecce éxiit séminans ad seminándum. Et factum est, dum séminat, áliud cécidit circa viam, et venérunt vólucres et comedérunt illud. Áliud cécidit super petrósa, ubi non habébat terram multam, et statim exórtum est, quóniam non habébat altitúdinem terrae; et quando exórtus est sol, exaestuávit et, eo quod non habéret radícem, exáruit. Et áliud cécidit in spinas, et ascendérunt spinae et suffocavérunt illud, et fructum non dedit. Et ália cecidérunt in terram bonam et dabant fructum: ascendébant et crescébant et afferébant unum trigínta et unum sexagínta et unum centum.” Et dicébat: “Qui habet aures audiéndi, áudiat.” Et cum esset singuláris, interrogavérunt eum hi, qui circa eum erant cum Duódecim, parábolas. Et dicébat eis: “Vóbis datum est mystérium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parábolis ómnia fiunt, ut vidéntes vídeant et non vídeant, et audiéntes áudiant et non intéllegant, ne quando convertántur, et dimittátur eis.” Et ait illis: “Néscitis parábolam hanc, et quómodo omnes parábolas cognoscétis? Qui séminat, verbum séminat. Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminátur verbum: et cum audíerint, conféstim venit Sátanas et aufert verbum, quod seminátum est in eos. Et hi sunt, qui super petrósa seminántur: qui cum audíerint verbum, statim cum gáudio accípiunt illud et non habent radícem in se, sed temporáles sunt; deínde orta tribulatióne vel persecutióne propter verbum, conféstim scandalizántur. Et álii sunt, qui in spinis seminántur: hi sunt, qui verbum audiérunt, et aerúmnae sǽculi et decéptio divitiárum et circa réliqua concupiscéntiae introeúntes súffocant verbum, et sine fructu effícitur. Et hi sunt, qui super terram bonam semináti sunt: qui áudiunt verbum et suscípiunt et fructíficant unum trigínta et unum sexagínta et unum centum.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 117, 16 et 17
Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Super oblataPrière sur les oblats
Múnera nostra, Dómine, súscipe placátus, quæ sanctificándo nobis, quæsumus, salutária fore concéde. Per Christum Dóminum nostrum. Par le Christ notre Seigneur.
Communio Communion
Luc. 4, 22
Mirabántur omnes de his, quae procedébant de ore Dei.
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Præsta nobis, quæsumus, omnípotens Deus, ut, vivificatiónis tuæ grátiam consequéntes, in tuo semper múnere gloriémur. Per Christum Dóminum nostrum. Par le Christ notre Seigneur.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 95, 1.6
Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu eius, sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Cf. Ps 33, 6
Accédite ad Dóminum et illuminámini, et fácies vestræ non confundéntur.
Vel: Io 8, 12
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ.