Messe du mercredi 20 février 2019 -

Hebdomada VI per annum VIème semaine dans l'année
Feria IV Mercredi


Introitus Introït
Ps. 30, 3-4
ESTO mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias: quóniam firmaméntum meum, et refúgium meum es tu: et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me. Ps. ibid., 2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in aetérnum: in iustítia tua líbera me, et éripe me. V/. Glória Patri. Sois-moi un Dieu protecteur et une maison de refuge, afin que Tu me sauves. Car Tu es ma force et mon refuge, et à cause de Ton nom, Tu seras mon guide et Tu me nourriras. Ps. 30,2 J’ai espéré en Toi, Seigneur : que je ne sois jamais confondu, dans Ta justice, délivre-moi et sauve-moi.
Collecta
Collecte
Collecta
Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum. Ô Dieu, Tu affirmes que Tu fais Ta demeure dans les cœoeurs droits et sincères : donne-nous donc la grâce d'’être tels que Tu daignes habiter en nous.
Super oblata
Lectio I Ière lecture
Genesis (8,6-13.20-22)
Cumque transíssent quadragínta dies, apériens Noe fenéstram arcae, quam fécerat, dimísit corvum; qui egrediebátur éxiens et rédiens, donec siccaréntur aquae super terram. Emísit quoque colúmbam a se, ut vidéret si iam cessássent aquae super fáciem terrae. Quae, cum non invenísset, ubi requiésceret pes eíus, revérsa est ad eum in arcam; aquae enim erant super univérsam terram. Extendítque manum et apprehénsam íntulit in arcam. Exspectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimísit colúmbam ex arca. At illa venit ad eum ad vésperam portans ramum olívae viréntibus fóliis in ore suo. Intelléxit ergo Noe quod cessássent aquae super terram. Exspectavítque nihilóminus septem álios dies; et emísit colúmbam, quae non est revérsa ultra ad eum. Ígitur sescentésimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccátae sunt aquae super terram; et apériens Noe tectum arcae, et ecce aspéxit vidítque quod exsiccáta erat superfícies terrae. Aedificávit autem Noe altáre Dómino; et tollens de cunctis pecóribus mundis et volúcribus mundis óbtulit holocáusta super altáre. Odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis et locútus est Dóminus ad cor suum: “Nequáquam ultra malédicam terrae propter hómines, quia cogitátio humáni cordis in malum prona est ab adulescéntia sua. Non ígitur ultra percútiam omnem ánimam vivéntem, sicut feci. Cunctis diébus terrae, seméntis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiéscent.”
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 76, 15 et 16
Tu es Deus qui facis mirabília solus: notam fecísti in géntibus virtútem tuam. V/. Liberásti in bráchio tuo pópulum tuum, fílios Israël et Ioseph. Tu es le Dieu qui seul opères des merveilles. Tu as fait connaître parmi les peuples Ta puissance. V/. Tu as libéré par Ton bras Ton peuple, les fils d’Israël et de Joseph.
Allelúia. Allelúia.
Ps. 97, 1
R/. Allelúia. V/. Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit Dóminus. R/. Alléluia. V/. Chantez au Seigneur un cantique nouveau : car le Seigneur a fait des merveilles.
Evangelium Evangile
Marcus (8,22-26)
In illo tempore: Véniunt Bethsáida. Et addúcunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat. Et apprehéndens manum caeci edúxit eum extra vicum; et éxspuens in óculos eíus, impósitis mánibus ei, interrogábat eum: “Vides áliquid?” Et aspíciens dicébat: “Vídeo hómines, quia velut árbores vídeo ambulántes.” Deínde íterum impósuit manus super óculos eíus; et coepit vidére et restitútus est et vidébat clare ómnia. Et misit illum in domum suam dicens: “Nec in vicum introíeris.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 118, 12-13
Benedíctus es, Dómine, doce me iustificatiónes tuas: in lábiis meis pronuntiávi ómnia iudícia oris tui. Tu es béni, Seigneur, enseigne-moi Tes commandements ; j’ai prononcé de mes lèvres tous les préceptes de Ta bouche.
Hæc nos oblátio, quæsumus, Dómine, mundet et rénovet, atque tuam exsequéntibus voluntátem fiat causa remuneratiónis ætérnæ. Per Christum Dóminum nostrum. Par le Christ notre Seigneur.
Ant. ad communionem
Cf. Ps 77, 29-30
Communio Communion
Ps. 77, 29-30
Manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus: non sunt fraudáti a desidério suo. Et ils mangèrent, et furent rassasiés à l'excès, et le Seigneur leur accorda ce qu'ils désiraient: ils ne furent point frustrés de leur désir.
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Cæléstibus, Dómine, pasti delíciis, quæsumus, ut semper éadem, per quæ veráciter vívimus, appetámus. Per Christum. 3

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 30, 3-4
Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias. Quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus; non sunt fraudáti a desidério suo.
Vel: Io 3, 16
Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum Unigénitum daret, ut omnis qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.