Messe du vendredi 29 mars 2019 -

Hebdomada III Quadragesimae IIIème semaine de Carême
Feria VI Vendredi


Introitus Introït
Fac mecum, * Dómine, signum in bonum: ut vídeant qui me odérunt, et confundántur: quóniam tu Dómine adiuvísti me, et consolátus es me. Ps. Inclína Dómine aurem tuam, et exáudi me: quóniam inops et pauper sum ego. Opère un signe Seigneur, en ma faveur, afin que ceux qui me haïssent le voient et soient confondus; car c'est Toi, Seigneur, qui m'as aidé et consolé. Ps. Penche, Seigneur, Ton oreille, et exauce-moi, car je suis indigent et pauvre.
Collecta
Collecte
Lectio I Ière lecture
Osee (14,2-10)
Haec dicit Dóminus: Convértere, Israel, ad Dóminum Deum tuum, quóniam corruísti in iniquitáte tua. Tóllite vobíscum verba et convertímini ad Dóminum; dícite ei: “Omnem aufer iniquitátem et áccipe bonum, et reddémus fructum labiórum nostrórum. Assýria non salvábit nos; super equum non ascendémus nec vocábimus ultra: “Deos nostros!” ópera mánuum nostrárum, quia in te misericórdiam consequétur pupíllus.” “Sanábo praevaricatiónem eórum, díligam eos spontánee, quia avérsus est furor meus ab eis. Ero quasi ros pro Israel; germinábit quasi lílium et mittet radíces suas ut Líbanus. Expandéntur rami eíus; et erit quasi olíva glória eíus, et odor eíus ut Líbani. Converténtur sedéntes in umbra mea, colent tríticum et germinábunt quasi vínea; memoriále eíus sicut vinum Líbani. Éphraim, quid ei ultra idóla? Ego exáudio et respício in eum. Ego ut abíes virens: ex me fructus tuus invenítur.” Qui sápiens est, intéllegat ista; intéllegens sciat haec! Quia rectae viae Dómini, et iústi ambulábunt in eis; praevaricatóres vero córruent in eis.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 117, 8-9
R/. Bonum est confídere in Dómino, quam confídere in hómine. V/. Bonum est speráre in Dómino, quam speráre in princípibus. R/. Il vaut mieux se confier au Seigneur que de se confier dans l'homme. V/. Il vaut mieux espérer au Seigneur, plutôt que d'espérer dans les princes.
Evangelium Evangile
Marcus (12,28b-34)
In illo tempore: Accéssit unus de scribis, qui audíerat illos conquiréntes, videns quóniam bene illis respondérit, interrogávit eum: “Quod est primum ómnium mandátum?” Iésus respóndit: “Primum est: ‘Audi, Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est, et díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota mente tua et ex tota virtúte tua.’ Secúndum est illud: ‘Díliges próximum tuum tamquam teípsum.’ Maíus horum áliud mandátum non est.” Et ait illi scriba: “Bene, Magíster, in veritáte dixísti: ‘Unus est, et non est álius praeter eum; et dilígere eum ex toto corde et ex toto intelléctu et ex tota fortitúdine’ et: ‘Dilígere próximum tamquam seípsum’ maíus est ómnibus holocautomátibus et sacrifíciis.” Et Iésus videns quod sapiénter respondísset, dixit illi: “Non es longe a regno Dei.” Et nemo iam audébat eum interrogáre.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 5, 3-4
Inténde voci oratiónis meae, Rex meus, et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine. Sois attentif à la voix de ma prière, mon roi et mon Dieu ; car c’est Toi que je prierai, Seigneur.
Communio Communion
Ps. 16, 6
Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea.

Modifications aux messes lues :