Messe du jeudi 4 avril 2019 -

Hebdomada IV Quadragesimae IVème semaine de Carême
Feria V Jeudi


Introitus Introït
Ps. 104, 3-4
LAETÉTUR cor quaeréntium Dóminum: quaérite Dóminum, et confirmámini: quaérite fáciem eius semper. Ps. ibid., 1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: annuntiáte inter gentes ópera eius. V/. Glória Patri. Que le cœur de ceux qui cherchent le Seigneur se réjouisse. Cherchez le Seigneur, et soyez remplis de force, cherchez sans cesse Son visage. Ps. Célébrez le Seigneur et invoquez Son Nom; annoncez Ses œuvres parmi les nations. V/. Gloire au Père.
Collecta
Collecte
Lectio I Ière lecture
Exodus (32,7-14)
In diébus illis: Locútus est autem Dóminus ad Móysen: “Váde, descénde; peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Aegýpti. Recessérunt cito de via, quam praecépi eis, fecerúntque sibi vítulum conflátilem et adoravérunt atque immolántes ei hóstias dixérunt: ‘Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxérunt de terra Aegýpti!’” Rursúmque ait Dóminus ad Móysen: “Cérno quod pópulus iste durae cervícis sit; dimítte me, ut irascátur furor meus contra eos et déleam eos faciámque te in gentem magnam.” Móyses autem orábat Dóminum Deum suum dicens: “Cur, Dómine, iráscitur furor tuus contra pópulum tuum, quem eduxísti de terra Aegýpti in fortitúdine magna et in manu robústa? Ne, quaeso, dicant Aegýptii: ‘Cállide edúxit eos, ut interfíceret in móntibus et deléret e terra’. Quiéscat ira tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui. Recordáre Ábraham, Ísaac et Israel servórum tuórum, quibus iurásti per temetípsum dicens: ‘Multiplicábo semen vestrum sicut stellas caeli; et univérsam terram hanc, de qua locútus sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper.’” Placatúsque est Dóminus, ne fáceret malum, quod locútus fúerat advérsus pópulum suum.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 73, 20, 19 et 22
R/. Réspice, Dómine, in testaméntum tuum: et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. V/. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum. R/. Aie égard à Ton alliance, Seigneur, n’abandonne pas à la fin les âmes de Tes pauvres. V/. Lève-Toi, Seigneur et juge Ta cause, et n’oublie pas les opprobres de Tes serviteurs.
Evangelium Evangile
Io (5,31-47)
In illo tempore: Dixit Iesus Iuadeis: Si ego testimónium perhíbeo de meípso, testimónium meum non est verum; álius est, qui testimónium pérhibet de me, et scio quia verum est testimónium, quod pérhibet de me. Vos misístis ad Ioánnem, et testimónium perhíbuit veritáti; ego autem non ab hómine testimónium accípio, sed haec dico, ut vos salvi sitis. Ille erat lucérna ardens et lucens; vos autem voluístis exsultáre ad horam in luce eíus. Ego autem hábeo testimónium maíus Ioánne; ópera enim, quae dedit mihi Pater, ut perfíciam ea, ipsa ópera, quae ego fácio, testimónium pérhibent de me, quia Pater me misit; et, qui misit me, Pater, ipse testimónium perhíbuit de me. Neque vocem eíus umquam audístis neque spéciem eíus vidístis; et verbum eíus non habétis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non créditis. Scrutámini Scriptúras, quia vos putátis in ipsis vitam aetérnam habére; et illae sunt, quae testimónium pérhibent de me. Et non vultis veníre ad me, ut vitam habeátis. Glóriam ab homínibus non accípio, sed cognóvi vos, quia dilectiónem Dei non habétis in vobis. Ego veni in nómine Patris mei, et non accípitis me; si álius vénerit in nómine suo, illum accipiétis. Quómodo potéstis vos crédere, qui glóriam ab ínvicem accípitis, et glóriam, quae a solo est Deo, non quǽritis? Nolíte putáre quia ego accusatúrus sim vos apud Patrem; est qui accúset vos: Móyses, in quo vos sperátis. Si enim crederétis Móysi, crederétis fórsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Si autem illíus lítteris non créditis, quómodo meis verbis credétis?”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Exodi 32, 11, 13 et 14
Precátus est Móyses in conspéctu Dómini Dei sui, et dixit: Quare, Dómine, irásceris in pópulo tuo ? Parce irae ánimae tuae: meménto Abraham, Isaac, et Iacob, quibus iurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus factus est Dóminus de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo. Moïse conjurait le Seigneur son Dieu, en disant: Seigneur, pourquoi Ta fureur s'allume-t-elle contre Ton peuple ? Que Ta colère s'apaise, et souviens-Toi d'Abraham, d'Isaac et d'Israël auxquels Tu as juré : Je donnerai cette terre où coule le lait et le miel. Alors le Seigneur S'apaisa, et Il résolut de ne point faire à Son peuple le mal qu'Il lui voulait faire.
Communio Communion
Ps. 70, 16-17 et 18
Dómine, memorábor iustítiae tuae solíus: Deus, docuísti me a iuventúte mea: et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelínquas me. Seigneur, je me rappellerai Ta justice, la Tienne seule. O Dieu, Tu m'as instruit dès ma jeunesse, Et jusqu'à la vieillesse et aux cheveux blancs, ô Dieu, ne m'abandonne pas.

Modifications aux messes lues :