Messe du samedi 8 juin 2019 -

Hebdomada VII Paschae VIIème semaine de Pâques
Sabbato Samedi
Ad Missam
A la Messe


Introitus Introït
Ps. 70, 8 et 23
REPLEÁTUR os meum laude tua, allelúia: ut possim cantáre, allelúia: gaudébunt lábia mea, dum cantávero tibi, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1-2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in aetérnum: in iustítia tua líbera me, et éripe me. V/. Glória Patri. Que ma bouche soit remplie de louanges, pour que je chante Ta gloire, alléluia : que se réjouissent les lèvres, quant je Te chante, alléluia, alléluia. Ps. En Toi Seigneur, j'ai mis mon espérance, que je ne sois pas confondu : dans Ta justice, libère-moi, et délivre-moi.
Lectio I Ière lecture
Actus Apostolorum (28,16-20.30-31)
Cum introissémus autem Romam, permíssum est Paulo manére síbimet cum custodiénte se mílite. Factum est autem, ut post tértium diem convocáret primos Iudaeórum; cumque conveníssent dicébat eis: “Ego, viri fratres, nihil advérsus plebem fáciens aut mores patérnos, vinctus ab Hierosólymis tráditus sum in manus Romanórum, qui cum interrogatiónem de me habuíssent, volébant dimíttere, eo quod nulla causa esset mortis in me; contradicéntibus autem Iudǽis, coáctus sum appelláre Cǽsarem, non quasi gentem meam habens áliquid accusáre. Propter hanc ígitur causam rogávi vos vidére et allóqui; propter spem enim Israel caténa hac circúmdatus sum.”
Mansit autem biénnio toto in suo condúcto; et suscipiébat omnes, qui ingrediebántur ad eum.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Allelúia Alléluia
Ioann. 14, 18
R/. Allelúia. V/. Non vos relínquam órphanos: vado, et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum. R/. Alléluia. V/. Je ne vous laisserai pas orphelins ; Je m’en vais et Je reviens vers vous et votre cœur se réjouira.
Evangelium Evangile
Io (21,20-25)
In illo tempore: Convérsus Petrus videt illum discípulum, quem diligébat Iésus, sequéntem, qui et recúbuit in cena super pectus eíus et dixit: “Dómine, quis est qui tradit te?” Hunc ergo cum vidísset Petrus, dicit Iésu: “Dómine, hic autem quid?” Dicit ei Iésus: “Si eum volo manére donec véniam, quid ad te? Tu me séquere.” Exívit ergo sermo iste in fratres, quia discípulus ille non móritur. Non autem dixit ei Iésus: “Non móritur”, sed: “Si eum volo manére donec véniam, quid ad te?” Hic est discípulus, qui testimónium pérhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimónium eíus. Sunt autem et ália multa, quae fecit Iésus; quae, si scribántur per síngula, nec ipsum árbitror mundum cápere eos, qui scribéndi sunt, libros.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 46, 6
Ascéndit Deus in iubilatióne, et Dóminus in voce tubae, allelúia. Dieu est monté au milieu des cris de joie, et le Seigneur au son de la trompette, alléluia.
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
PRÆFATIO PASCHALIS III PRÆFATIO PASCHALIS III
De Christo vivente et semper interpellante pro nobis
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Qui se pro nobis offérre non désinit, nosque apud te perénni advocatióne deféndit; qui immolátus iam non móritur, sed semper vivit occísus. Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Communio Communion
Ioann. 3, 8
Spíritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, allelúia, allelúia: sed nescis unde véniat, aut quo vadat, allelúia, allelúia, allelúia. L'Esprit souffle où Il veut; et tu entends Sa voix, alléluia, alléluia : mais tu ne sais ni d'où Il vient, ni où Il va, alléluia, alléluia, alléluia.
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion

Modifications aux messes lues :