Messe du dimanche 23 juin 2019 - TRES SAINT CORPS ET SANG DU CHRIST

Hebdomada XII per annum XIIème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
SS.MI CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI TRES SAINT CORPS ET SANG DU CHRIST
Sollemnitas Solennité


Introitus Introït
Ps. 80, 17
CIBÁVIT eos ex ádipe fruménti, allelúia: et de petra, melle saturávit eos, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exsultáte Deo adiutóri nostro: iubiláte Deo Iacob. V/. Glória Patri.
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti, tríbue, quæsumus, ita nos córporis et sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis. O Dieu, qui nous as laissé sous un Sacrement admirable le mémorial de Ta passion, daigne nous accorder la grâce de révérer les sacrés mystères de Ton Corps et de Ton Sang, de manière à ressentir toujours en nous le fruit de Ta rédemption. Toi qui vis et règnes avec Dieu le Père dans l'unité du Saint-Esprit, Dieu, pour tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Genesis (14,18-20)
At vero Melchísedech rex Salem próferens panem et vinum – erat enim sacérdos Dei altíssimi – benedíxit ei et ait: “Benedíctus Abram a Deo excélso, qui creávit caelum et terram et benedíctus Deus excélsus, qui trádidit hostes tuos in manus tuas.” Et dedit ei décimas ex ómnibus.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 144, 15-16
R/. Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno. V/. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne. R/. Les yeux de tous espèrent en Toi, Seigneur : et Tu leur donnes leur nourriture en son temps. V/. Tu ouvres Ta main : * et Tu combles de bénédictions tout ce qui a vie.
Lectio II IIème lecture
Ad Corinthios I (11,23-26)
Fratres: Ego enim accépi a Dómino, quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Iésus, in qua nocte tradebátur, accépit panem et grátias agens fregit et dixit: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc fácite in meam commemoratiónem”; simíliter et cálicem, postquam cenátum est, dicens: “Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine; hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem.” Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiátis, donec véniat.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Allelúia. Allelúia.
Ioann. 6, 56-57
R/. Allelúia. V/. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in eo. R/. Alléluia. V/. Ma chair est vraiment une nourriture, et Mon sang est vraiment un breuvage. Celui qui mange Ma chair et boit Mon sang demeure en Moi, et Moi en lui.
Sequentia Sequentia
LAUDA, Sion, Salvatórem, Lauda ducem et pastórem In hymnis et cánticis. Quatum potes, tantum aude: Quia maior omni laude, Nec laudáre súfficis. Laudis thema speciális, Panis vivus et vitális Hódie propónitur. Quem in sacrae mensa cenae, Turbae fratrum duodénae Datum non ambígitur. Sit laus plena, sit sonóra, Sit iucúnda, sit decora Mentis iubilátio. Dies enim solémnis ágitur, In qua mensae prima recólitur Huius institútio. In hac mensa novi Regis, Novum Pascha novae legis, Phase vetus términat. Vetustátem nóvitas Umbram fugat véritas, Noctem lux elíminat. Quod in cena Christus gessit, Faciéndum hoc expréssit In sui memóriam. Docti sacris institútis, Panem, vinum in salútis Consecrámus hóstiam. Dogma datur Christiánis, Quod in carnem transit panis, Et vinum in sánguinem. Quod non capis, quod non vides, Animósa firmat fides, Praeter rerum órdinem. Sub divérsis speciébus, Signis tantum, et non rebus, Latent res exímiae. Caro cibus, sanguis potus: Manet tamen Christus totus,Sub utráque spécie. A suménte non concísus, Non confráctus, non divísus: Integer accípitur. Sumit unus, sumunt mille: Quantum isti, tantum ille: Nec sumptus consúmitur. Sumunt boni, sumunt mali: Sorte tamen inaequáli, Vitae vel intéritus. Mors est malis, vita bonis: Vide paris sumptiónis Quam sit dispar éxitus. Fracto demum sacraménto, Ne vacílles, sed meménto, Tantum esse sub fragménto, Quantum toto tégitur. Nulla rei fit scissúra: Signi tantum fit fractúra: Qua nec status, nec statúra Signáti minúitur. Ecce panis Angelórum, Factus cibus viatórum: Vere panis filiórum, Non mitténdus cánibus. In figúris praesignátur, Cum Isaac immolátur: Agnus paschae deputátur: Datur manna pátribus. Bone pastor, panis vere, Iesu, nostri miserére: Tu nos pasce, nos tuére: Tu nos bona fac vidére In terra vivéntium. Tu, qui cuncta scis et vales: Qui nos pascis hic mortáles: Tuos ibi commensáles, Coherédes et sodáles Fac sanctórum cívium. Amen. Allelúia.
Evangelium Evangile
Luc (9,11b-17)
In illo tempore: loquebátur illis de regno Dei et eos, qui cura indigébant, sanábat. Dies autem cóeperat declináre; et accedéntes Duódecim dixérunt illi: “Dimítte turbam, ut eúntes in castélla villásque, quae circa sunt, divértant et invéniant escas, quia hic in loco desérto sumus.” Ait autem ad illos: “Vos date illis manducáre.” At illi dixérunt: “Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eámus et emámus in omnem hanc turbam escas.” Erant enim fere viri quinque mília. Ait autem ad discípulos suos: “Fácite illos discúmbere per convívia ad quinquagénos.” Et ita fecérunt et discúmbere fecérunt omnes. Accéptis autem quinque pánibus et duóbus píscibus, respéxit in caelum et benedíxit illis et fregit et dabat discípulis suis, ut pónerent ante turbam. Et manducavérunt et saturáti sunt omnes; et sublátum est, quod supérfuit illis, fragmentórum cóphini duódecim.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 77, 23-25
Portas caeli apéruit Dóminus: et pluit illis manna, ut éderent: panem caeli dedit eis: panem Angelórum manducávit homo, allelúia.
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Ecclésiæ tuæ, quáesumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde, quæ sub oblátis munéribus mýstice designántur. Per Christum.
Præfatio Præfatio
De fructibus Ss.mæ Eucharistiæ.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui cum Apóstolis suis in novíssima cena convéscens, salutíferam crucis memóriam prosecutúrus in saécula, Agnum sine mácula se tibi óbtulit, perféctæ laudis munus accéptum. Quo venerábili mystério fidéles tuos aléndo sanctíficas, ut humánum genus, quod cóntinet unus orbis, una fides illúminet, cáritas una coniúngat. Ad mensam ígitur accédimus tam mirábilis sacraménti, ut, grátiæ tuæ suavitáte perfúsi, ad cæléstis formæ imáginem transeámus. Propter quod cæléstia tibi atque terréstria cánticum novum cóncinunt adorándo, et nos cum omni exércitu Angelórum proclamámus, sine fine dicéntes:
Communio Communion
Ioann. 6, 57
Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in eo, dicit Dóminus. Celui qui mange Ma chair et boit Mon sang demeure en Moi, et Moi en lui, dit le Seigneur.
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Fac nos, quΔsumus, Dómine, divinitátis tuæ sempitérna fruitióne repléri, quam pretiósi Córporis et Sánguinis tui temporális percéptio præfigúrat. Qui vivis et regnas in sΔcula sæculórum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 80, 17
Cibávit eos ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit eos.
Alleluia Alleluia
Io 6, 5 1
R/. Allelúia. V/. Ego sum panis vivus qui de cado descéndi, dicit Dóminus; si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Io 6, 57
Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.