Messe du samedi 17 août 2019 -

Hebdomada XIX per annum XIXème semaine dans l'année
Sabbato Samedi


Introitus Introït
Ps. 73, 20, 19 et 23
RÉSPICE, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem: exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quaeréntium te. Ps. ibid., 1 Ut quid, Deus, repulísti in finem: irátus est furor tuus super oves páscuae tuae ? V/. Glória Patri. Aie égard à Ton alliance, Seigneur, n’abandonne pas à la fin les âmes de Tes pauvres. Lève-Toi, Seigneur et juge Ta cause, et n’oublie pas les appels de ceux qui Te cherchent. Ps. ibid. A Pourquoi, ô Dieu, nous as-Tu rejetés finalement ? Pourquoi Ta colère s’est-elle allumée contre les brebis de Tes pâturages ?
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Omnípotens sempitérne Deus, quem, docénte Spíritu Sancto, patérno nómine invocáre præsúmimus, pérfice in córdibus nostris spíritum adoptiónis filiórum, ut promíssam hereditátem íngredi mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Dieu éternel et tout-puissant, dont nous sommes fiers d'invoquer le nom paternel, achève en nos cœurs l'esprit d'adoption de Tes fils pour que nous méritions d’entrer dans l'héritage qui nous est promis. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Iosue (24,14-29)
In diébus illis: Loquebatur Iosue ad populum dicens: Nunc ergo timéte Dóminum et servíte ei perfécto corde atque veríssimo; et auférte deos, quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia et in Aegýpto, ac servíte Dómino. Sin autem malum vobis vidétur, ut Dómino serviátis, elígite vobis hódie, cui servíre vultis, utrum diis, quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia, an diis Amorraeórum, in quorum terra habitátis. Ego autem et domus mea serviémus Dómino.” Respondítque pópulus et ait: “Absit a nobis, ut relinquámus Dóminum et serviámus diis aliénis. Dóminus Deus noster ipse edúxit nos et patres nostros de terra Aegýpti, de domo servitútis; fecítque vidéntibus nobis signa ingéntia et custodívit nos in omni via, per quam ambulávimus, et in cunctis pópulis, per quos transívimus; et eiécit univérsas gentes, Amorrǽum habitatórem terrae, quam nos intrávimus. Serviémus ígitur étiam nos Dómino, quia ipse est Deus noster.” Dixítque Iósue ad pópulum: “Non potéritis servíre Dómino. Deus enim sanctus et Deus aemulátor est nec ignóscet sceléribus vestris atque peccátis. Si dimiséritis Dóminum et serviéritis diis aliénis, convértet se et afflíget vos atque subvértet, postquam vobis praestíterit bona.” Dixítque pópulus ad Iósue: “Nequáquam, sed Dómino serviémus.” Et Iósue ad pópulum: “Téstes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegéritis vobis Dóminum, ut serviátis ei.” Responderúntque: “Téstes.” “Nunc ergo, ait, auférte deos aliénos de médio vestri et inclináte corda vestra ad Dóminum, Deum Israel.” Dixítque pópulus ad Iósue: “Dómino Deo nostro serviémus; oboediéntes érimus praecéptis eíus.” Percússit ígitur Iósue in die illo foedus pópulo et propósuit ei praecépta atque iudícia in Sichem. Scripsítque verba haec in volúmine legis Dei; et tulit lápidem pergrándem posuítque eum ibi subter quercum, quae erat in sanctuário Dómini, et dixit ad omnem pópulum: “En lapis iste erit advérsus vos in testimónium quia audívit ómnia verba Dómini, quae locútus est inter nos, ne forte póstea negáre vélitis et mentíri Dómino Deo vestro.” Dimisítque pópulum, síngulos in possessiónem suam. Et post haec mórtuus est Iósue fílius Nun, servus Dómini, centum decem annórum.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 73, 20, 19 et 22
R/. Réspice, Dómine, in testaméntum tuum: et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. V/. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum. R/. Aie égard à Ton alliance, Seigneur, n’abandonne pas à la fin les âmes de Tes pauvres. V/. Lève-Toi, Seigneur et juge Ta cause, et n’oublie pas les opprobres de Tes serviteurs.
Allelúia. Allelúia.
Ps. 89, 1
R/. Allelúia. V/. Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie. R/. Alléluia. V/. Le Seigneur S’est fait notre refuge de génération en génération.
Evangelium Evangile
Matthaeus (19,13-15)
In illo tempore: Obláti sunt ei párvuli, ut manus eis impóneret et oráret; discípuli autem increpábant eis. Iésus vero ait: “Sínite párvulos et nolíte eos prohibére ad me veníre; tálium est enim regnum caelórum.” Et cum imposuísset eis manus, ábiit inde.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 30, 15-16
In te sperávi, Dómine ; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea. J’ai espéré en Toi, Seigneur, j’ai dit : Tu es mon Dieu, mes jours sont entre Tes mains.
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Super oblataPrière sur les oblats
Ecclésiæ tuæ, Dómine, múnera placátus assúme, quæ et miséricors offerénda tribuísti, et in nostræ salútis poténter éfficis transíre mystérium. Per Christum.
Communio Communion
Ioann. 6, 52
Panis, quem ego dédero, caro mea est pro saéculi vita. Le pain, que Je donnerai, c’est Ma chair pour la vie du monde.
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Sacramentórum tuórum, Dómine, commúnio sumpta nos salvet, et in tuæ veritátis luce confírmet. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 73, 20.19.22.23
Réspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quæréntium te.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Ps 147, 12.14
Lauda, Ierúsalem, Dóminum, qui ádipe fruménti sátiat te.
Vel: Cf. Io 6, 51
Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sæculi vita, dicit Dóminus.