Messe du lundi 2 septembre 2019 -

Hebdomada XXII per annum XXIIème semaine dans l'année
Feria II Lundi


Introitus Introït
Ps.30,10.16.18 et 2
Miserére mihi Dómine, quóniam tríbulor: líbera me, et éripe me de mánibus inimicórum meórum, et a persequéntibus me: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te. Ps. In te Dómine sperávi, non confúndar in aetérnum: * in iustítia tua líbera me. Aie pitié de moi, Seigneur, car je suis très affligé; mes destinées sont entre Tes mains. Arrache-moi de la main de mes ennemis et de mes persécuteurs. Seigneur, que je ne sois pas confondu, car je T'ai invoqué. Ps. J'ai espéré en Toi, Seigneur; que je ne sois jamais confondu; * dans Ta justice délivre-moi.
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Collecta
Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et præsta, ut in nobis, religiónis augménto, quæ sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quæ sunt nutríta custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Dieu des puissances, de qui vient tout don parfait, enracine en nos cœurs l'amour de Ton nom, et daigne resserrer nos liens avec Toi pour développer en nous ce qui est bon et conserver dans Ta vigilante sollicitude ce que Tu y as fait grandir. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Ad Thessalonicenses I (4,13-18)
Nólumus autem vos ignoráre, fratres, de dormiéntibus, ut non contristémini sicut et céteri, qui spem non habent. Si enim crédimus quod Iésus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos, qui dormiérunt, per Iésum addúcet cum eo. Hoc enim vobis dícimus in verbo Dómini, quia nos, qui vívimus, qui relínquimur in advéntum Dómini, non praeveniémus eos, qui dormiérunt; quóniam ipse Dóminus in iússu, in voce archángeli et in tuba Dei descéndet de caelo, et mórtui, qui in Christo sunt, resúrgent primi; deínde nos, qui vívimus, qui relínquimur, simul rapiémur cum illis in núbibus óbviam Dómino in aera, et sic semper cum Dómino érimus. Ítaque consolámini ínvicem in verbis istis.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 101, 16-17
R/. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terrae glóriam tuam. V/. Quóniam aedificávit Dóminus Sion, et vidébitur in maiestáte sua. R/. Les nations craindront Ton Nom, Seigneur, et tous les rois de la terre Ta gloire, V/. Parce que le Seigneur a bâti Sion, et qu'Il sera vu dans Sa majesté.
Allelúia. Allelúia.
Ps. 97, 1
R/. Allelúia. V/. Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit Dóminus. R/. Alléluia. V/. Chantez au Seigneur un cantique nouveau : car le Seigneur a fait des merveilles.
Evangelium Evangile
Luc (4,16-30)
In illo tempore: Venit Názareth, ubi erat nutrítus, et intrávit secúndum consuetúdinem suam die sábbati in synagógam et surréxit légere. Et tradi tus est illi liber prophétae Isaíae; et ut revólvit librum, invénit locum, ubi scriptum erat: “Spíritus Dómini super me; propter quod unxit me evangelizáre paupéribus, misit me praedicáre captívis remissiónem et caecis visum, dimíttere confráctos in remissióne, praedicáre annum Dómini accéptum.” Et cum plicuísset librum, réddidit minístro et sedit; et ómnium in synagóga óculi erant intendéntes in eum. Coepit autem dícere ad illos: “Hódie impléta est haec Scriptúra in áuribus vestris.” Et omnes testimónium illi dabant et mirabántur in verbis grátiae, quae procedébant de ore ipsíus, et dicébant: “Nónne hic fílius est Ióseph?” Et ait illis: “Utíque dicétis mihi hanc similitúdinem: ‘Médice, cura teípsum; quanta audívimus facta in Caphárnaum, fac et hic in pátria tua.’” Ait autem: “Amen dico vobis: Nemo prophéta accéptus est in pátria sua. In veritáte autem dico vobis: Multae víduae erant in diébus Elíae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et ménsibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; et ad nullam illárum missus est Elías nisi in Sarépta Sidóniae ad mulíerem víduam. Et multi leprósi erant in Israel sub Eliséo prophéta; et nemo eórum mundátus est nisi Náaman Syrus.” Et repléti sunt omnes in synagóga ira haec audiéntes; et surrexérunt et eiecérunt illum extra civitátem et duxérunt illum usque ad supercílium montis, supra quem cívitas illórum erat aedificáta, ut praecipitárent eum. Ipse autem tránsiens per médium illórum ibat.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 39, 14 et 15
Dómine, in auxílium meum réspice: confundántur et revereántur, qui quaerunt ánimam meam, ut áuferant eam: Dómine, in auxílium meum réspice. Seigneur, regarde vers moi pour me secourir. Qu'ils soient confondus et couverts de honte, ceux qui cherchent ma vie pour me l'ôter. Seigneur, regarde vers moi pour me secourir.
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Super oblataPrière sur les oblats
Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio, ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Christum.
Communio Communion
Luc. 4, 22
Mirabántur omnes de his, quae procedébant de ore Dei. Tous Lui rendaient témoignage, et ils admiraient les paroles de grâce qui sortaient de la bouche de Dieu.
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Pane mensæ cæléstis refécti, te, Dómine, deprecámur, ut hoc nutriméntum caritátis corda nostra confírmet, quátenus ad tibi ministrándum in frátribus excitémur. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 85, 3.5
Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Ps 30, 20
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te.
Vel: Mt 5, 90
Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.