Messe du dimanche 20 octobre 2019 - XXIXème dimanche dans l'année

Hebdomada XXIX per annum XXIXème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica XXIX per annum XXIXème dimanche dans l'année


Introitus Introït
Ps. 16, 6 et 8
EGO clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me. Ps. ibid., 1 Exáudi, Dómine, iustítiam meam: inténde deprecatiónem meam. V/. Glória Patri. J'ai crié, mon Dieu, parce que Tu m'as exaucé: * incline vers moi Ton oreille, et exauce mes paroles. Comme la prunelle de l’œil, protège-moi à l'ombre de Tes ailes. Ps. Exauce, Seigneur, ma justice; sois attentif à ma supplication. V/. Gloire au Père.
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Collecta
Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuæ sincéro corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Dieu éternel et tout-puissant, fais que toujours nous Te montrions une ardeur dévouée et que nous nous mettions au service de Ta majesté avec un cœur sans partage. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Exodus (17,8-13)
In diebus illis: Venit autem Ámalec et pugnábat contra Israel in Ráphidim. Dixítque Móyses ad Iósue: “Élige nobis viros et egréssus pugna contra Ámalec; cras ego stabo in vértice collis habens virgam Dei in manu mea.” Fecit Iósue, ut locútus erat ei Móyses, et pugnávit contra Ámalec; Móyses autem et Áaron et Hur ascendérunt super vérticem collis. Cumque leváret Móyses manus, vincébat Israel; sin autem remisísset, superábat Ámalec. Manus autem Móysi erant graves; suméntes ígitur lápidem posuérunt subter eum, in quo sedit; Áaron autem et Hur sustentábant manus eíus ex utráque parte. Et factum est ut manus eíus non lassaréntur usque ad occásum solis. Vicítque Iósue Ámalec et pópulum eíus in ore gládii.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 85, 2 et 6
R/. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. V/. Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam. R/. Sauve, mon Dieu, Ton serviteur qui espère en Toi. V/. Prête l'oreille, Seigneur, à ma prière.
Lectio II IIème lecture
Ad Timotheum II (3,14-4,2)
Carissime: Pérmane in his, quae didicísti et crédita sunt tibi, sciens a quibus didíceris et quia ab infántia Sacras Lítteras nosti, quae te possunt instrúere ad salútem per fidem, quae est in Christo Iésu. Omnis Scriptúra divínitus inspiráta est et útilis ad docéndum, ad arguéndum, ad corrigéndum, ad erudiéndum in iustítia, ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus. Testíficor coram Deo et Christo Iésu, qui iudicatúrus est vivos ac mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum eíus: prǽdica verbum, insta opportúne, importúne, árgue, íncrepa, óbsecra in omni longanimitáte et doctrína.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Allelúia Alléluia
Ps. 145,2-3
R/. Allelúia R/. Alléluia
V/. Lauda, ánima mea, Dóminum: laudábo Dóminum in vita: psallam Deo meo, quámdiu ero. V/. O mon âme, loue le Seigneur. Je louerai le Seigneur pendant ma vie;
Evangelium Evangile
Lc 18,1-8
In illo tempore : Dicébat Iésus discipulis suis parábolam, quóniam opórtet semper oráre et non defícere, dicens: “Iúdex quidam erat in quadam civitáte, qui Deum non timébat et hóminem non reverebátur. Vídua autem erat in civitáte illa et veniébat ad eum dicens: ‘Víndica me de adversário meo.’ Et nolébat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: ‘Etsi Deum non tímeo nec hóminem revéreor, tamen quia molésta est mihi haec vídua, vindicábo illam, ne in novíssimo véniens suggíllet me.’” Ait autem Dóminus: “Áudite quid iúdex iniquitátis dicit; Deus autem non fáciet vindíctam electórum suórum clamántium ad se die ac nocte, et patiéntiam habébit in illis? Dico vobis: Cito fáciet vindíctam illórum. Verúmtamen Fílius hóminis véniens, putas, invéniet fidem in terra?”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 118, 47-48
Meditábor in mandátis tuis, quae diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quae diléxi. (T.P Allelúia). Je méditerai sur Tes commandements, car je les aime, et je lèverai mes mains vers Tes commandements que j’aime (T.P. Alléluia).
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Super oblataPrière sur les oblats
Tríbue nos, Dómine, quæsumus, donis tuis líbera mente servíre, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum.
Communio Communion
Ps.8,2 ab
Domine Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! Seigneur, notre Maître, que Ton Nom est admirable dans toute la terre !
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Fac nos, quæsumus, Dómine, cæléstium rerum frequentatióne profícere, ut et temporálibus benefíciis adiuvémur, et erudiámur ætérnis. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 16, 6.8
Ego clámavi, quóniam exaudísti me, Deus; inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi; sub umbra alárum tuárum prótege me. J'ai crié, mon Dieu, parce que Tu m'as exaucé: * incline vers moi Ton oreille, et exauce mes paroles. Comme la prunelle de l’œil, protège-moi à l'ombre de Tes ailes.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Cf. Ps 32, 189
Ecce óculi Dómini super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius; ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
Vel: Mc 10, 45
Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.