Messe du samedi 26 octobre 2019 -

Hebdomada XXIX per annum XXIXème semaine dans l'année
Sabbato Samedi


Introitus Introït
Ps. 16, 6 et 8
EGO clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me. Ps. ibid., 1 Exáudi, Dómine, iustítiam meam: inténde deprecatiónem meam. V/. Glória Patri. J'ai crié, mon Dieu, parce que Tu m'as exaucé: * incline vers moi Ton oreille, et exauce mes paroles. Comme la prunelle de l’œil, protège-moi à l'ombre de Tes ailes. Ps. Exauce, Seigneur, ma justice; sois attentif à ma supplication. V/. Gloire au Père.
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Collecta
Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuæ sincéro corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Dieu éternel et tout-puissant, fais que toujours nous Te montrions une ardeur dévouée et que nous nous mettions au service de Ta majesté avec un cœur sans partage. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Ad Romanos (8,1-11)
Fratres: Nihil ergo nunc damnatiónis est his, qui sunt in Christo Iésu; lex enim Spíritus vitae in Christo Iésu liberávit te a lege peccáti et mortis. Nam, quod impossíbile erat legi, in quo infirmabátur per carnem, Deus Fílium suum mittens in similitúdine carnis peccáti et pro peccáto, damnávit peccátum in carne, ut iustítia legis implerétur in nobis, qui non secúndum carnem ambulámus sed secúndum Spíritum. Qui enim secúndum carnem sunt, quae carnis sunt, sápiunt; qui vero secúndum Spíritum, quae sunt Spíritus. Nam sapiéntia carnis mors, sapiéntia autem Spíritus vita et pax; quóniam sapiéntia carnis inimicítia est in Deum, legi enim Dei non subícitur nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placére non possunt. Vos autem in carne non estis sed in Spíritu, si tamen Spíritus Dei hábitat in vobis. Si quis autem Spíritum Christi non habet, hic non est eíus. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, Spíritus vero vita propter iustítiam. Quod si Spíritus eíus, qui suscitávit Iésum a mórtuis, hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a mórtuis vivificábit et mortália córpora vestra per inhabitántem Spíritum suum in vobis.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 85, 2 et 6
R/. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. V/. Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam. R/. Sauve, mon Dieu, Ton serviteur qui espère en Toi. V/. Prête l'oreille, Seigneur, à ma prière.
Allelúia Alléluia
Ps. 145,2-3
R/. Allelúia R/. Alléluia
V/. Lauda, ánima mea, Dóminum: laudábo Dóminum in vita: psallam Deo meo, quámdiu ero. V/. O mon âme, loue le Seigneur. Je louerai le Seigneur pendant ma vie;
Evangelium Evangile
Luc (13,1-9)
Áderant autem quidam ipso in témpore nuntiántes illi de Galilǽis, quorum sánguinem Pilátus míscuit cum sacrifíciis eórum. Et respóndens dixit illis: “Putátis quod hi Galilǽi prae ómnibus Galilǽis peccatóres fuérunt, quia tália passi sunt? Non, dico vobis, sed, nisi paeniténtiam egéritis, omnes simíliter períbitis. Vel illi decem et octo, supra quos cécidit turris in Síloam et óccidit eos, putátis quia et ipsi debitóres fuérunt praeter omnes hómines habitántes in Ierusálem? Non, dico vobis, sed, si non paeniténtiam egéritis, omnes simíliter períbitis.” Dicébat autem hanc similitúdinem: “Arbórem fici habébat quidam plantátam in vínea sua et venit quaerens fructum in illa et non invénit. Dixit autem ad cultórem víneae: ‘Ecce anni tres sunt, ex quo vénio quaerens fructum in ficúlnea hac et non invénio. Succíde ergo illam. Ut quid étiam terram evácuat?’ At ille respóndens dicit illi: ‘Dómine, dimítte illam et hoc anno, usque dum fódiam circa illam et mittam stércora, et si quidem fécerit fructum in futúrum; sin autem succídes eam.’”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 118, 47-48
Meditábor in mandátis tuis, quae diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quae diléxi. (T.P Allelúia). Je méditerai sur Tes commandements, car je les aime, et je lèverai mes mains vers Tes commandements que j’aime (T.P. Alléluia).
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Super oblataPrière sur les oblats
Tríbue nos, Dómine, quæsumus, donis tuis líbera mente servíre, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum.
Communio Communion
Ps.8,2 ab
Domine Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! Seigneur, notre Maître, que Ton Nom est admirable dans toute la terre !
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Fac nos, quæsumus, Dómine, cæléstium rerum frequentatióne profícere, ut et temporálibus benefíciis adiuvémur, et erudiámur ætérnis. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 16, 6.8
Ego clámavi, quóniam exaudísti me, Deus; inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi; sub umbra alárum tuárum prótege me. J'ai crié, mon Dieu, parce que Tu m'as exaucé: * incline vers moi Ton oreille, et exauce mes paroles. Comme la prunelle de l’œil, protège-moi à l'ombre de Tes ailes.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Cf. Ps 32, 189
Ecce óculi Dómini super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius; ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
Vel: Mc 10, 45
Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.