Messe du jeudi 16 avril 2020 - Jeudi dans l'octave de Pâques

Infra octavam Paschae Dans l'octave de Pâques
Feria V Jeudi
Feria V infra octavam Paschae Jeudi dans l'octave de Pâques
Ad Missam
A la Messe


Introitus
Sap. 10, 20-21
VICTRÍCEM manum tuam, Dómine, laudavérunt páriter, allelúia: quia sapiéntia apéruit os mutum, et linguas infántium fecit disértas, allelúia, allelúia. Ps. 97, 1 Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. ℣. Glória Patri.
Collecta Collecte
Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti, da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium et píetas actiónum. Per Dóminum. Ô Dieu, qui as réuni les nations diverses dans la confession de Ton Nom ; fais que ceux qui sont renés dans la fontaine du baptême n'’aient qu'’une même foi dans leurs esprits, et qu'’une même piété dans leurs œuvres.
Lectio I Ière lecture
Actus Apostolorum (3,11-26)

In diébus illis: Cum claudus sanatus teneret Petrum et Ioánnem, concúrrit omnis pópulus ad eos ad pórticum, qui appellátur Salomónis, stupéntes. Videns autem Petrus respóndit ad pópulum: “Víri Israelítae, quid mirámini in hoc aut nos quid intuémini, quasi nostra virtúte aut pietáte fecérimus hunc ambuláre? Deus Ábraham et Deus Ísaac et Deus Iácob, Deus patrum nostrórum, glorificávit púerum suum Iésum, quem vos quidem tradidístis et negástis ante fáciem Piláti, iudicánte illo dimítti; vos autem Sanctum et Iústum negástis et petístis virum homicídam donári vobis, ducem vero vitae interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cuíus nos testes sumus. Et in fide nóminis eíus hunc, quem vidétis et nostis, confirmávit nomen eíus; et fides, quae per eum est, dedit huic integritátem istam in conspéctu ómnium vestrum. Et nunc, fratres, scio quia per ignorántiam fecístis, sicut et príncipes vestri; Deus autem, quae praenuntiávit per os ómnium Prophetárum pati Christum suum, implévit sic. Paenitémini ígitur et convertímini, ut deleántur vestra peccáta, ut véniant témpora refrigérii a conspéctu Dómini, et mittat eum, qui praedestinátus est vobis Christus, Iésum, quem opórtet caelum quidem suscípere usque in témpora restitutiónis ómnium, quae locútus est Deus per os sanctórum a sǽculo suórum prophetárum. Móyses quidem dixit: ‘Prophétam vobis suscitábit Dóminus Deus vester de frátribus vestris tamquam me; ipsum audiétis iúxta ómnia, quaecúmque locútus fúerit vobis. Erit autem: omnis ánima, quae non audíerit prophétam illum, exterminábitur de plebe.’ Et omnes prophétae a Sámuel et deínceps quotquot locúti sunt, étiam annuntiavérunt dies istos. Vos estis fílii prophetárum et testaménti, quod dispósuit Deus ad patres vestros dicens ad Ábraham: ‘Et in sémine tuo benedicéntur omnes famíliae terrae.’ Vobis primum Deus súscitans Púerum suum, misit eum benedicéntem vobis in averténdo unumquémque a nequítiis vestris.”


Graduale
Ps. 117, 24 et 22-23
℟. Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et laetémur in ea. ℣. Lápidem, quem reprobavérunt aedificántes, hic factus est in caput ánguli: a Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris.
Allelúia.

℟. Allelúia. ℣. Surréxit Christus, qui creávit ómnia: et misértus est humáno géneri.
Sequentia Séquence
VÍCTIMAE pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus redémit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitae mórtuus, regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via ?
Sepúlcrum Christi vivéntis: et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus spes mea: praecédet vos in Galilaéam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére.
Amen. Allelúia.
A la victime pascale, que les Chrétiens immolent des louanges.
L’Agneau a racheté les brebis : le Christ innocent a réconcilié les pécheurs avec Son Père.
La vie et la mort se sont affrontées en un duel prodigieux : l’Auteur de la vie était mort, Il règne vivant. Dites-nous, Marie, qu’avez-vous vu en chemin ?
J’ai vu le tombeau du Christ vivant, et la gloire du ressuscité.
J’ai vu les témoins angéliques, le suaire et les linceuls.
Il est ressuscité, le Christ, mon espérance : Il vous précédera en Galilée.
Nous le savons : le Christ est ressuscité des morts : ô Toi, Roi vainqueur, aie pitié de nous.
Amen. Alléluia.
 Evangelium  Evangile
Luc (24,35-48)
In illo tempore : narrábant discipuli quae gesta erant in via, et quómodo cognovérunt Iesum in fractióne panis. Dum haec autem loquúntur, ipse stetit in médio eórum et dicit eis: “Pax vobis!” Conturbáti vero et contérriti existimábant se spíritum vidére. Et dixit eis: “Quid turbáti estis, et quare cogitatiónes ascéndunt in corda vestra? Vidéte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpáte me et vidéte, quia spíritus carnem et ossa non habet, sicut me vidétis habére.” Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credéntibus prae gáudio et mirántibus, dixit eis: “Habétis hic áliquid, quod manducétur?” At illi obtulérunt ei partem piscis assi. Et sumens, coram eis manducávit. Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locútus sum ad vos, cum adhuc essem vobíscum, quóniam necésse est impléri ómnia, quae scripta sunt in Lege Móysis et Prophétis et Psalmis de me.” Tunc apéruit illis sensum, ut intellégerent Scriptúras. Et dixit eis: “Sic scriptum est, Christum pati et resúrgere a mórtuis die tértia, et praedicári in nómine eíus paeniténtiam in remissiónem peccatórum in omnes gentes, incipiéntibus ab Ierusálem. Vos estis testes horum.
Verbum Dómini. ℟. Laus tibi, Christe. Parole du Seigneur. ℟. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium
Ex. 13,5
In die solemnitátis vestrae, dicit Dóminus, indúcam vos in terram fluéntem lac et mel, allelúia.
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit: Après cela, debout au centre de l'autel, tourné vers le peuple, en étendant puis joignant les mains, il dit :
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem. Priez, mes Frères, pour que mon sacrifice, qui est aussi le vôtre, puisse être agréé par Dieu le Père tout-puissant.
Populus surgit et respondet: Le peuple se lève et répond :
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ. Que le Seigneur reçoive de vos mains le sacrifice, à la louange et à la gloire de Son nom, et aussi pour notre bien et celui de toute Sa sainte Église.
Hóstias, quáesumus, Dómine, placátus assúme, quas et pro renátis gratánter deférimus, et pro acceleratióne cæléstis auxílii. Per Christum.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
℣. Sursum corda.
℟. Habémus ad Dóminum.
℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
℟. Dignum et iustum est.
℣. Le Seigneur soit avec vous.
℟. Et avec votre esprit.
℣. Haut les coeurs.
℟. Ils sont vers le Seigneur.
℣. Rendons-grâces au Seigneur notre Dieu.
℟. C'est digne et juste.
PRÆFATIO PASCHALIS I
De mysterio paschali
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:
Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hac potíssimum nocte (die) gloriósius prædicáre, (sed in hoc potíssimum gloriósus prædicáre,) cum Pascha nostrum immolátus est Christus.
Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit. Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat.
Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth... Saint, Saint, Saint, le Seigneur Dieu des Armées...
Communicantes proprium:Communicantes proprium:
Communicántes, et (noctem sacratíssimam) diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: ¶
Hanc igitur proprium:Hanc igitur proprium:
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quáesumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.
Iungit manus.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
Communio
1 Petri 2, 9
Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius, allelúia: qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.
Post communionem Post communion
Exáudi, Dómine, preces nostras, ut redemptiónis nostræ sacrosáncta commérciaet vitæ nobis cónferant præséntis auxílium,et gáudia sempitérna concílient. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum
Sap 10, 20-21
Victrícem manum tuam, Dómine, laudavérunt páriter, quia sapiéntia apéruit os mutum, et linguas infántium fecit disértas, allelúia.
Ant. ad communionem
Cf. 1 Petr 2, 9
Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.