EV_Mc11,27-33
Marcus (11,27-33)
In illo tempore: Véniunt rursus Hierosólymam. Et cum ambuláret in templo, accédunt ad eum summi sacerdótes et scribae et senióres et dicébant illi: “In qua potestáte haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestátem, ut ista fácias?” Iésus autem ait illis: “Interrogábo vos unum verbum, et respondéte mihi; et dicam vobis, in qua potestáte haec fáciam: Baptísmum Ioánnis de caelo erat an ex homínibus? Respondéte mihi.” At illi cogitábant secum dicéntes: “Si dixérimus: ‘De caelo’, dicet: ‘quáre ergo non credidístis ei?’; si autem dixérimus: ‘Ex homínibus?’” Timébant pópulum: omnes enim habébant Ioánnem quia vere prophéta esset. Et respondéntes dicunt Iésu: “Néscimus.” Et Iésus ait illis: “Néque ego dico vobis in qua potestáte haec fáciam.”