LEC_1Jn3,18-24
Ioannis I (3,18-24)
Filíoli, non diligámus verbo nec lingua sed in ópere et veritáte. In hoc cognoscémus quóniam ex veritáte sumus, et in conspéctu eíus placábimus corda nostra, quóniam si reprehénderit nos cor, maíor est Deus corde nostro et cognóscit ómnia. Caríssimi, si cor nostrum non reprehénderit nos, fidúciam habémus ad Deum et, quodcúmque petiérimus, accípimus ab eo, quóniam mandáta eíus custódimus et ea, quae sunt plácita coram eo, fácimus. Et hoc est mandátum eíus, ut credámus nómini Fílii eíus Iésu Christi et diligámus altérutrum, sicut dedit mandátum nobis. Et, qui servat mandáta eíus, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem nobis dedit.