LEC_1Jn4,11-16
Ioannis I (4,11-16)

Caríssimi, si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam; si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eíus in nobis consummáta est. In hoc cognóscimus quóniam in ipso manémus, et ipse in nobis, quóniam de Spíritu suo dedit nobis. Et nos vídimus et testificámur quóniam Pater misit Fílium salvatórem mundi. Quisque conféssus fúerit: “Iésus est Fílius Dei”, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Et nos, qui credídimus, nóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est; et, qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo manet.