LEC_1Jn5,1-9
Ioannis I (5,1-9)
Carissimi: Omnis, qui credit quóniam Iésus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui díligit Deum, qui génuit, díligit et eum, qui natus est ex eo. In hoc cognóscimus quóniam dilígimus natos Dei, cum Deum diligámus et mandáta eíus faciámus. Haec est enim cáritas Dei, ut mandáta eíus servémus; et mandáta eíus grávia non sunt, quóniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victória, quae vicit mundum: fides nostra. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Iésus est Fílius Dei? Hic est, qui venit per aquam et sánguinem, Iésus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sánguine. Et Spíritus est, qui testificátur, quóniam Spíritus est véritas. Quia tres sunt, qui testificántur: Spíritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt. Si testimónium hóminum accípimus, testimónium Dei maíus est, quóniam hoc est testimónium Dei, quia testificátus est de Fílio suo.