LEC_1M1,10-64
Machabaeorum I (1,10-15.41-43.54-57.62-64)
In diébus illis: Exiit ex eis radix peccátrix, Antíochus Epiphánes fílius Antíochi regis, qui fúerat Romae obses, et regnávit in anno centésimo tricésimo séptimo regni Graecórum. In diébus illis exiérunt ex Israel fílii iníqui et suasérunt multis dicéntes: “Eámus et disponámus testaméntum cum géntibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recéssimus ab eis, invenérunt nos multa mala.” Et bonus visus est sermo in óculis eórum; et destinavérunt áliqui de pópulo et abiérunt ad regem, et dedit illis potestátem, ut fácerent iustítias géntium. Et aedificavérunt gymnásium in Hierosólymis secúndum leges natiónum; et fecérunt sibi praepútia et recessérunt a testaménto sancto et iúncti sunt natiónibus et venumdáti sunt, ut fácerent malum. Et scripsit rex Antíochus omni regno suo, ut essent univérsi pópulus unus, et relínqueret unusquísque legem suam. Et recepérunt omnes gentes secúndum verbum regis Antíochi; et multi ex Israel consensérunt cúltui eíus et sacrificavérunt idólis et coinquinavérunt sábbatum. Die quinta décima mensis Cásleu, quinto et quadragésimo et centésimo anno, aedificávit abominatiónem desolatiónis super altáre; et per civitátes Iúdae in circúitu aedificavérunt aras et ante iánuas domórum et in platéis sacrificábant. Et libros legis, quos invenérunt, combussérunt igne scindéntes eos; et ubicúmque inveniebátur apud áliquem liber testaménti, et si quis consentiébat legi, constitútio regis interficiébat eum. Et multi in Israel obtinuérunt et confortáti sunt apud se, ut non manducárent immúnda, et elegérunt mori, ut non pollueréntur escis et non profanárent testaméntum sanctum, et moriebántur. Et facta est ira magna super Israel valde.