LEC_1R10,1-10
Regum III (10,1-10)
In diébus illis: Regína Saba, audíta fama Salomónis – in hono rem nóminis Dómini – venit tentáre eum in aenigmátibus. Et ingréssa Ierusálem multo cum comitátu et divítiis, cámelis portántibus arómata et aurum infinítum nimis et gemmas pretiósas, venit ad Salomónem et locúta est ei univérsa, quae habébat in corde suo. Et dócuit eam Sálomon ómnia verba, quae proposúerat: non fuit sermo, qui regem posset látere, et non respondéret ei. Videns autem regína Saba omnem sapiéntiam Salomónis et domum, quam aedificáverat, et cibos mensae eíus et sessiónem servórum et órdinem ministrántium vestésque eórum et pincérnas et holocáusta, quae offerébat in domo Dómini, non habébat ultra spíritum dixítque ad regem: “Verus est sermo, quem audívi in terra mea super rebus tuis et super sapiéntia tua! Et non credébam narrántibus mihi, donec ipsa veni et vidi óculis meis et probávi quod média pars mihi nuntiáta non fúerit; maíor est sapiéntia et bona tua quam rumor, quem audívi. Beáti viri tui et beáti servi tui hi, qui stant coram te semper et áudiunt sapiéntiam tuam! Sit Dóminus Deus tuus benedíctus, cui placuísti, et pósuit te super thronum Israel, eo quod diléxerit Dóminus Israel in sempitérnum et constítuit te regem, ut fáceres iudícium et iustítiam”. Dedit ergo regi centum vigínti talénta auri et arómata multa nimis et gemmas pretiósas; non sunt alláta ultra arómata tam multa quam ea, quae dedit regína Saba regi Salomóni.