LEC_1R11,4-13
Regum III (11,4-13)
Cum iam esset senex, depravátum est cor eíus per mulíeres, ut sequerétur deos aliénos; nec erat cor eíus perféctum cum Dómino Deo suo sicut cor David patris eíus, sed colébat Sálomon Asthárthen, deam Sidoniórum, et Melchom idólum Ammonitárum. Fecítque Sálomon quod non placúerat coram Dómino et non adimplévit ut sequerétur Dóminum sicut David pater eíus. Tunc aedificávit Sálomon fanum Chamos idólo Moab in monte, qui est contra Ierusálem, et Melchom idólo filiórum Ammon; atque in hunc modum fecit univérsis uxóribus suis alienígenis, quae adolébant et immolábant diis suis. Ígitur irátus est Dóminus Salomóni, quod avérsa esset mens eíus a Dómino, Deo Israel, qui apparúerat ei bis et praecéperat de verbo hoc, ne sequerétur deos aliénos; et non custodívit, quae mandávit ei Dóminus. Dixit ítaque Dóminus Salomóni: “quia habuísti hoc apud te et non custodísti pactum meum et praecépta mea, quae mandávi tibi, disrúmpens scindam regnum tuum a te et dabo illud servo tuo. Verúmtamen in diébus tuis non fáciam propter David patrem tuum; de manu fílii tui scindam illud. Nec totum regnum áuferam, sed tribum unam dabo fílio tuo propter David servum meum et Ierusálem, quam elégi”.