LEC_1R8,22-30
Regum III (8,22-23.27-30)
In diébus illis: Stetit autem Sálomon ante altáre Dómini in conspéctu omnis ecclésiae Israel et expándit manus suas in caelum et ait: “Dómine, Deus Israel, non est símilis tui Deus in caelo désuper et super terra deórsum, qui custódis pactum et misericórdiam servis tuis, qui ámbulant coram te in toto corde suo; Ergóne putándum est quod vere Deus hábitet super terram? Si enim caelum et caeli caelórum te cápere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificávi! Sed réspice ad oratiónem servi tui et ad preces eíus, Dómine Deus meus; audi clamórem et oratiónem, quam servus tuus orat coram te hódie, ut sint óculi tui apérti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixísti: “Erit nomen meum ibi”, ut exáudias oratiónem, qua orat te servus tuus in loco isto, ut exáudias deprecatiónem servi tui et pópuli tui Israel, quodcúmque oráverint in loco isto, et exáudies in loco habitáculi tui in caelo et, cum exaudíeris, propítius eris.