LEC_1S4,1-11
Regum I (4,1-11)
Factum est in diébus illis, convenérunt Philísthim in pugnam; et egréssus est Israel óbviam Philísthim in próelium et castrametátus est iúxta Abenézer. Porro Philísthim venérunt in Aphec et instruxérunt áciem contra Israel. Crescénte autem certámine, terga vertit Israel Philisthǽis; et caesi sunt in illo certámine passim per agros quasi quáttuor mília virórum. Et revérsus est pópulus ad castra, dixerúntque maióres natu de Israel: “quáre percússit nos Dóminus hódie coram Philísthim? Afferámus ad nos de Silo arcam fóederis Dómini, et véniat in médium nostri, ut salvet nos de manu inimicórum nostrórum.” Misit ergo pópulus in Silo, et tulérunt inde arcam fóederis Dómini exercítuum sedéntis super chérubim; erántque duo fílii Heli cum arca fóederis Dei, Ophni et Phínees. Cumque venísset arca fóederis Dómini in castra, vociferátus est omnis Israel clamóre grandi, et persónuit terra. Et audiérunt Philísthim vocem clamóris dixerúntque: “quǽnam est haec vox clamóris magni in castris Hebraeórum?” Et cognovérunt quod arca Dómini venísset in castra. Timuerúntque Philísthim dicéntes: “Venit Deus in castra!” Et ingemuérunt dicéntes: “Vae nobis! Non enim fuit tanta exsultátio heri et nudiustértius. Vae nobis! Quis nos servábit de manu deórum sublímium istórum? Hi sunt dii, qui percussérunt Aegýptum omni plaga in desérto. Confortámini et estóte viri, Philísthim, ne serviátis Hebrǽis, sicut illi serviérunt vobis. Estóte viri et belláte!” Pugnavérunt ergo Philísthim, et caesus est Israel, et fugit unusquísque in tabernáculum suum; et facta est plaga magna nimis, et cecidérunt de Israel trigínta mília péditum. Et arca Dei capta est; duóque fílii Heli mórtui sunt, Ophni et Phínees.