LEC_Gn1,20-2,4
Genesis (1,20-2,4a)
Dixit étiam Deus: “Púllulent aquae réptile ánimae vivéntis, et volátile volet super terram sub firmaménto caeli.” Ígitur perfécti sunt caeli et terra et omnis exércitus eórum. Complevítque Deus die séptimo opus suum, quod fécerat, et requiévit die séptimo ab univérso ópere, quod patrárat. Et benedíxit Deus diéi séptimo et sanctificávit illum, quia in ipso requiéverat ab omni ópere suo, quod creávit Deus, ut fáceret. Istae sunt generatiónes caeli et terrae, quando creáta sunt.