LEC_Gn2,18-25
Genesis (2,18-25)
Dixit Dóminus Deus: “Non est bonum esse hóminem solum; fáciam ei adiutórium símile sui.” Formátis ígitur Dóminus Deus de humo cunctis animántibus agri et univérsis volatílibus caeli, addúxit ea ad Adam, ut vidéret quid vocáret ea; omne enim, quod vocávit Adam ánimae vivéntis, ipsum est nomen eíus. Appellavítque Adam nomínibus suis cuncta pécora et univérsa volatília caeli et omnes béstias agri; Adae vero non inveniebátur adiútor símilis eíus. Immísit ergo Dóminus Deus sopórem in Adam. Cumque obdormísset, tulit unam de costis eíus et replévit carnem pro ea;  et aedificávit Dóminus Deus costam, quam túlerat de Adam, in mulíerem et addúxit eam ad Adam. Dixítque Adam: “Haec nunc os ex óssibus meis et caro de carne mea! Haec vocábitur Vírago, quóniam de viro sumpta est haec.”  Quam ob rem relínquet vir patrem suum et matrem et adhaerébit uxóri suae; et erunt in carnem unam. Erant autem utérque nudi, Adam scílicet et uxor eíus, et non erubescébant.