LEC_Gn2,4-17
Genesis (2,4b-9.15-17)
In die quo fecit Dóminus Deus terram et caelum – omne virgúltum agri, ántequam orirétur in terra, omnísque herba regiónis, priúsquam germináret; non enim plúerat Dóminus Deus super terram, et homo non erat, qui operarétur humum, sed fons ascendébat e terra írrigans univérsam superfíciem terrae – tunc formávit Dóminus Deus hóminem púlverem de humo et inspirávit in nares eíus spiráculum vitae, et factus est homo in ánimam vivéntem. Et plantávit Dóminus Deus paradísum in Eden ad oriéntem, in quo pósuit hóminem, quem formáverat. Produxítque Dóminus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescéndum suáve, lignum étiam vitae in médio paradísi lignúmque sciéntiae boni et mali. Tulit ergo Dóminus Deus hóminem et pósuit eum in paradíso Eden, ut operarétur et custodíret illum; praecepítque Dóminus Deus hómini dicens: “Ex omni ligno paradísi cómede; de ligno autem sciéntiae boni et mali ne cómedas; in quocúmque enim die coméderis ex eo, morte moriéris.”