LEC_Gn21,3-21
Genesis (21,5.8-20)
Cum esset Ábraham centum esset annórum, natus est ei Ísaac fílius eíus. Crevit ígitur puer et ablactátus est. Fecítque Ábraham grande convívium in die ablactatiónis eíus. Cumque vidísset Sara fílium Agar Ægýptiae iocántem cum Ísaac fílio suo, dixit ad Ábraham: “Éice ancíllam hanc et fílium eíus; non enim erit heres fílius ancíllae cum fílio meo Ísaac.” Dure accépit hoc Ábraham propter fílium suum. Cui dixit Deus: “Non tibi videátur ásperum super púero et super ancílla tua; ómnia, quae díxerit tibi Sara, audi vocem eíus, quia in Ísaac vocábitur tibi semen. Sed et fílium ancíllae fáciam in gentem magnam, quia semen tuum est.” Surréxit ítaque Ábraham mane et tollens panem et utrem aquae impósuit scápulae eíus tradidítque púerum et dimísit eam. Quae cum abísset, errábat in desérto Bersabée. Cumque consúmpta esset aqua in utre, abiécit púerum subter unum arbústum et ábiit; sedítque e regióne procul, quantum potest arcus iácere. Dixit enim: “Non vidébo moriéntem púerum.” Et sedens contra levávit vocem suam et flevit. Exaudívit autem Deus vocem púeri; vocavítque ángelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timére; exaudívit enim Deus vocem púeri de loco, in quo est. Surge, tolle púerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam fáciam eum.” Aperuítque Deus óculos eíus; quae videns púteum aquae ábiit et implévit utrem dedítque púero bíbere. Et fuit Deus cum eo; qui crevit et morátus est in solitúdine factúsque est iúvenis sagittárius.