LEC_Gn3,1-8
Genesis (3,1-8)
Serpens erat callídior cunctis animántibus agri, quae fécerat Dóminus Deus. Qui dixit ad mulíerem: “Vérene praecépit vobis Deus, ut non comederétis de omni ligno paradísi?” Cui respóndit múlier: “De fructu lignórum, quae sunt in paradíso, véscimur; de fructu vero ligni, quod est in médio paradísi, praecépit nobis Deus, ne comederémus et ne tangerémus illud, ne moriámur.” Dixit autem serpens ad mulíerem: “Nequáquam morte moriémini! Scit enim Deus quod in quocúmque die comedéritis ex eo, aperiéntur óculi vestri, et éritis sicut Deus sciéntes bonum et malum.” Vidit ígitur múlier quod bonum esset lignum ad vescéndum et pulchrum óculis et desiderábile esset lignum ad intellegéndum; et tulit de fructu illíus et comédit dedítque étiam viro suo secum, qui comédit. Et apérti sunt óculi ambórum. Cumque cognovíssent esse se nudos, consuérunt fólia ficus et fecérunt sibi perizomáta. Et cum audíssent vocem Dómini Dei deambulántis in paradíso ad auram post merídiem, abscóndit se Adam et uxor eíus a fácie Dómini Dei in médio ligni paradísi.