LEC_He10_11-18
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (10,11-18)
Et omnis quidem sacérdos stat cotídie minístrans et eásdem saepe ófferens hóstias, quae numquam possunt auférre peccáta. Hic autem, una pro peccátis obláta hóstia, in sempitérnum consédit in déxtera Dei, de cétero exspéctans, donec ponántur inimíci eíus scabéllum pedum eíus; una enim oblatióne consummávit in sempitérnum eos, qui sanctificántur. Testificátur autem nobis et Spíritus Sanctus; postquam enim dixit: “Hoc est testaméntum, quod testábor ad illos post dies illos, dicit Dóminus, dando leges meas in córdibus eórum, et in mente eórum superscríbam eas; et peccatórum eórum et iniquitátum eórum iam non recordábor ámplius.” Ubi autem horum remíssio, iam non oblátio pro peccáto.