LEC_He10_19-25
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (10,19-25)
Habéntes ítaque, fratres, fidúciam in intróitum Sanctórum in sánguine Iésu, quam initiávit nobis viam novam et vivéntem per velámen, id est carnem suam, 21 et sacerdótem magnum super domum Dei, accedámus cum vero corde in plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala et ablúti corpus aqua munda; teneámus spei confessiónem indeclinábilem, fidélis enim est, qui repromísit; et considerémus ínvicem in provocatiónem caritátis et bonórum óperum, non deseréntes congregatiónem nostram, sicut est consuetúdinis quibúsdam, sed exhortántes, et tanto magis quanto vidétis appropinquántem diem.