LEC_He10_32-39
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (10,32-39)
Rememorámini autem prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum, in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti, in áltero autem sócii táliter conversántium effécti; nam et vinctis compássi estis et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem substántiam et manéntem. Nolíte ítaque abícere confidéntiam vestram, quae magnam habet remuneratiónem; patiéntia enim vobis necessária est, ut voluntátem Dei faciéntes reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum quántulum, qui ventúrus est, véniet et non tardábit. Iústus autem meus ex fide vivet; quod si subtráxerit se, non sibi complácet in eo ánima mea. Nos autem non sumus subtractiónis in perditiónem, sed fídei in acquisitiónem ánimae.