LEC_He11,8.11-12.17-19
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos(11,8.11-12.17-19)
Fratres: Fide vocátus Ábraham oboedívit in locum exíre, quem acceptúrus erat in hereditátem; et exívit nésciens quo iret. Fide – et ipsa Sara stérilis – virtútem in conceptiónem séminis accépit étiam praeter tempus aetátis, quóniam fidélem crédidit esse, qui promíserat; propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emórtuo, tamquam sídera caeli in multitúdine, et sicut aréna, quae est ad oram maris, innumerábilis. Fide óbtulit Ábraham Ísaac, cum tentarétur; et unigénitum offerébat ille, qui suscéperat promissiónes, ad quem dictum erat: “In Ísaac vocábitur tibi semen”, arbitrátus quia et a mórtuis suscitáre potens est Deus; unde eum et in parábola reportávit.