LEC_He11_1-19
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (11,1-19)
Est autem fides sperándo rum substántia, rerum arguméntum non apparéntium. In hac enim testimónium consecúti sunt senióres. Fide intellégimus aptáta esse sǽcula verbo Dei, ut ex invisibílibus visibília facta sint. Fide ampliórem hóstiam Abel quam Cain óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse iústus, testimónium perhibénte munéribus eíus Deo; et per illam defúnctus adhuc lóquitur. Fide Henoch translátus est, ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus; ante translatiónem enim testimónium accépit placuísse Deo. Sine fide autem impossíbile placére; crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est et inquiréntibus se remunerátor fit. Fide Noe, respónso accépto de his, quae adhuc non videbántur, revéritus aptávit arcam in salútem domus suae; per quam damnávit mundum, et iustítiae, quae secúndum fidem est, heres est institútus. Fide vocátus Ábraham oboedívit in locum exíre, quem acceptúrus erat in hereditátem; et exívit nésciens quo iret. Fide peregrinátus est in terra promissiónis tamquam in aliéna, in cásulis habitándo cum Ísaac et Iácob, coherédibus promissiónis eiúsdem; exspectábat enim fundaménta habéntem civitátem, cuíus ártifex et cónditor Deus. Fide – et ipsa Sara stérilis – virtútem in conceptiónem séminis accépit étiam praeter tempus aetátis, quóniam fidélem crédidit esse, qui promíserat; propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emórtuo, tamquam sídera caeli in multitúdine, et sicut aréna, quae est ad oram maris, innumerábilis. Iúxta fidem defúncti sunt omnes isti, non accéptis promissiónibus, sed a longe eas aspiciéntes et salutántes, et confiténtes quia peregríni et hóspites sunt supra terram; qui enim haec dicunt, signíficant se pátriam inquírere. Et si quidem illíus meminíssent, de qua exíerant, habébant útique tempus reverténdi; nunc autem meliórem appétunt, id est caeléstem. Ídeo non confúnditur Deus vocári Deus eórum, parávit enim illis civitátem. Fide óbtulit Ábraham Ísaac, cum tentarétur; et unigénitum offerébat ille, qui suscéperat promissiónes, ad quem dictum erat: “In Ísaac vocábitur tibi semen”, arbitrátus quia et a mórtuis suscitáre potens est Deus; unde eum et in parábola reportávit.