LEC_He11_1-7
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (11,1-7)
Fratres: Est fides sperándo rum substántia, rerum arguméntum non apparéntium. In hac enim testimónium consecúti sunt senióres. Fide intellégimus aptáta esse sǽcula verbo Dei, ut ex invisibílibus visibília facta sint. Fide ampliórem hóstiam Abel quam Cain óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse iústus, testimónium perhibénte munéribus eíus Deo; et per illam defúnctus adhuc lóquitur. Fide Henoch translátus est, ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus; ante translatiónem enim testimónium accépit placuísse Deo. Sine fide autem impossíbile placére; crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est et inquiréntibus se remunerátor fit. Fide Noe, respónso accépto de his, quae adhuc non videbántur, revéritus aptávit arcam in salútem domus suae; per quam damnávit mundum, et iustítiae, quae secúndum fidem est, heres est institútus.