LEC_He11_32-40
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (11,32-40)
Et quid adhuc dicam? Defíciet enim me tempus enarrántem de Gédeon, Barac, Samson, Iéphte, David et Sámuel atque prophétis, qui per fidem devicérunt regna, operáti sunt iustítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum; accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos; álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem; álii vero ludíbria et vérbera expérti sunt, ínsuper et víncula et cárcerem; lapidáti sunt, secti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt, circumiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti, quibus dignus non erat mundus, in solitudínibus errántes et móntibus et spelúncis et in cavérnis terrae. Et hi omnes testimónium per fidem consecúti non reportavérunt promissiónem, Deo pro nobis mélius áliquid providénte, ut ne sine nobis consummaréntur.