LEC_He12,18-19.22-24a
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (12,18-19.22-24a)
Fratres: Non accessístis ad tractábilem et ardéntem ignem et túrbinem et calíginem et procéllam et tubae sonum et vocem verbórum, quam qui audiérunt, recusavérunt, ne ultra eis fíeret verbum. Sed accessístis ad Sion montem et civitátem Dei vivéntis, Ierusálem caeléstem, et multa mília angelórum, frequéntiam et ecclésiam primogenitórum, qui conscrípti sunt in caelis, et iúdicem Deum ómnium et spíritus iustórum, qui consummáti sunt, et testaménti novi mediatórem Iésum et sánguinem aspersiónis.