LEC_He12,5-7.11-13
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (12,5-7.11-13)
Fratres: Oblíti estis exhortatiónis, quae vobis tamquam fíliis lóquitur: “Fili mi, noli neglégere disciplínam Dómini neque defícias, dum ab eo argúeris: quem enim díligit, Dóminus castígat, flagéllat autem omnem fílium, quem récipit.” Ad disciplínam suffértis; tamquam fílios vos tractat Deus. Quis enim fílius, quem non córripit pater? Omnis autem disciplína in praesénti quidem vidétur non esse gáudii sed maeróris; póstea autem fructum pacíficum exercitátis per eam reddit iustítiae. Propter quod remíssas manus et solúta génua erígite et gressus rectos fácite pédibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueátur, magis autem sanétur.