LEC_He2,14-18
Lectio epistulae ad Hebraeos (2,14-18)
Quia ergo púeri communicavérunt sánguini et carni, et ipse simíliter participávit iísdem, ut per mortem destrúeret eum, qui habébat mortis impérium, id est Diábolum, et liberáret eos, qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti. Nusquam enim ángelos apprehéndit, sed semen Ábrahae apprehéndit. Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiáret delícta pópuli; in quo enim passus est ipse tentátus, po tens est eis, qui tentántur, auxiliári.