LEC_He2,5-12
Lectio epistulae ad Hebraeos (2,5-12)
Non enim ángelis subiécit orbem terrae futúrum, de quo lóquimur. Testátus est autem in quodam loco quis dicens: “Quid est homo, quod memor es eíus, aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? Minuísti eum paulo minus ab ángelis, glória et honóre coronásti eum, ómnia subiecísti sub pédibus eíus.” In eo enim quod ei ómnia subiécit, nihil dimísit non subiectíbile ei. Nunc autem necdum vidémus ómnia subiécta ei; eum autem, qui paulo minus ab ángelis minorátus est, vidémus Iésum propter passiónem mortis glória et honóre coronátum, ut grátia Dei pro ómnibus gustáverit mortem. Decébat enim eum, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxit, ducem salútis eórum per passiónes consummáre. Qui enim sanctíficat et qui sanctificántur, ex uno omnes; propter quam causam non erubéscit fratres eos vocáre dicens: “Nuntiábo nomen tuum frátribus meis, in médio ecclésiae laudábo te”;