LEC_He3,7-14
Lectio epistulae ad Hebraeos (3,7-14)
Quaprópter, sicut dicit Spíritus Sanctus: “Hódie, si vocem eíus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra sicut in exacerbatióne, secúndum diem tentatiónis in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri in probatióne et vidérunt ópera mea quadragínta annos. Propter quod infénsus fui generatióni huic et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognovérunt vias meas; sicut icut iurávi in ira mea: Non introíbunt in réquiem meam.” Vidéte, fratres, ne forte sit in áliquo vestrum cor malum incredulitátis discedéndi a Deo vivo, sed adhortámini vosmetípsos per síngulos dies, donec illud “hódie” vocátur, ut non obdurétur quis ex vobis fallácia peccáti; partícipes enim Christi effécti sumus, si tamen inítium substántiae usque ad finem firmum retineámus.