LEC_He4,1-11
Lectio epistulae ad Hebraeos (4,1-11)
Timeámus ergo, ne forte, relícta pollicitatióne introeúndi in réquiem eíus, existimétur áliquis ex vobis deésse; étenim et nobis evangelizátum est quemádmodum et illis, sed non prófuit illis sermo audítus, non commíxtis fide cum iis, qui audíerant. Ingrédimur enim in réquiem, qui credídimus, quemádmodum dixit: “Sicut iurávi in ira mea: Non introíbunt in réquiem meam”, et quidem opéribus ab institutióne mundi factis. Dixit enim quodam loco de die séptima sic: “Et requiévit Deus die séptima ab ómnibus opéribus suis”; et in isto rursum: “Non introíbunt in réquiem meam.” Quóniam ergo súperest quosdam introíre in illam, et hi, quibus prióribus evangelizátum est, non introiérunt propter inoboediéntiam, íterum términat diem quendam, “Hódie”, in David dicéndo post tantum témporis, sicut supra dictum est: “Hódie, si vocem eíus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra.” Nam, si eis Iésus réquiem praestitísset, non de álio loquerétur posthac die. Ítaque relínquitur sabbatísmus pópulo Dei; qui enim ingréssus est in réquiem eíus, étiam ipse requiévit ab opéribus suis, sicut a suis Deus. Festinémus ergo íngredi in illam réquiem, ut ne in idípsum quis íncidat inoboediéntiae exémplum.