LEC_He4,12-16
Lectio epistulae ad Hebraeos (4,12-16)
Vivus est enim Dei sermo et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti et pertíngens usque ad divisiónem ánimae ac spíritus, cómpagum quoque et medullárum, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis; et non est creatúra invisíbilis in conspéctu eíus, ómnia autem nuda et apérta sunt óculis eíus, ad quem nobis sermo. Habéntes ergo pontíficem magnum, qui penetrávit caelos, Iésum Fílium Dei, teneámus confessiónem. Non enim habémus pontíficem, qui non possit compáti infirmitátibus nostris, tentátum autem per ómnia secúndum similitúdinem absque peccáto; adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiae, ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.