LEC_He5,1-6
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (5,1-6)
Omnis namque póntifex ex homínibus assúmptus pro homínibus constitúitur in his, quae sunt ad Deum, ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis; qui aeque condolére possit his, qui ignórant et errant, quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte et propter eam debet, quemádmodum et pro pópulo, ita étiam pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi illum honórem, sed qui vocátur a Deo tamquam et Áaron. Sic et Christus non semetípsum glorificávit, ut póntifex fíeret, sed qui locútus est ad eum: “Fílius meus es tu; ego hódie génui te”; quemádmodum et in álio dicit: “Tu es sacérdos in aetérnum secúndum órdinem Melchísedech.”