LEC_He7,23-28
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (7,23-28)
Fratres: Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohibebántur permanére; hic autem eo quod manet in aetérnum, intransgressíbile habet sacerdótium; unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum, semper vivens ad interpellándum pro eis. Talis enim et decébat ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus et excélsior caelis factus; qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum pontífices, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli; hoc enim fecit semel semetípsum offeréndo. Lex enim hómines constítuit pontífices infirmitátem habéntes; sermo autem iúris iurándi, quod post legem est, Fílium in aetérnum consummátum.