LEC_He7_1-17
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (7,1-17)
Hic enim Melchísedech, rex Salem, sacérdos Dei summi, qui obviávit Ábrahae regrésso a caede regum et benedíxit ei, cui et décimam ómnium divísit Ábraham, primum quidem, qui interpretátur rex iustítiae, deínde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, sine patre, sine matre, sine genealógia, neque inítium diérum neque finem vitae habens, assimilátus autem Fílio Dei, manet sacérdos in perpétuum. Intuémini autem quantus sit hic, cui et décimam dedit de praecípuis Ábraham patriárcha. Et illi quidem, qui de fíliis Levi sacerdótium accípiunt, mandátum habent décimas súmere a pópulo secúndum legem, id est a frátribus suis, quamquam et ipsi exiérunt de lumbis Ábrahae; hic autem, cuíus generátio non annumerátur in eis, décimam sumpsit ab Ábraham et eum, qui habébat repromissiónes, benedíxit. Sine ulla autem contradictióne, quod minus est, a melióre benedícitur. Et hic quidem décimas moriéntes hómines sumunt; ibi autem testimónium accípiens quia vivit. Et, ut ita dictum sit, per Ábraham et Levi, qui décimas áccipit, decimátus est; adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviávit ei Melchísedech. Si ergo consummátio per sacerdótium levíticum erat, pópulus enim sub ipso legem accépit, quid adhuc necessárium secúndum órdinem Melchísedech álium súrgere sacerdótem et non secúndum órdinem Áaron dici? Transláto enim sacerdótio, necésse est, ut et legis translátio fiat. De quo enim haec dicúntur, ex ália tribu est, ex qua nullus altári praesto fuit; maniféstum enim quod ex Iúda ortus sit Dóminus noster, in quam tribum nihil de sacerdótibus Móyses locútus est. Et ámplius adhuc maniféstum est, si secúndum similitúdinem Melchísedech exsúrgit álius sacérdos, qui non secúndum legem mandáti carnális factus est sed secúndum virtútem vitae insolúbilis, testimónium enim áccipit: “Tu es sacérdos in aetérnum secúndum órdinem Melchísedech.”