LEC_He9,15-28
Lectio epistulae ad Hebraeos (9,15-28)
Et ídeo novi testaménti mediátor est, ut, morte intercedénte in redemptiónem eárum praevaricatiónum, quae erant sub prióre testaménto, repromissiónem accípiant, qui vocáti sunt aetérnae hereditátis. Ubi enim testaméntum, mors necésse est afferátur testatóris; testaméntum autem in mórtuis est confirmátum, nondum enim valet, dum vivit, qui testátus est. Unde ne prius quidem sine sánguine dedicátum est; enuntiáto enim omni mandáto secúndum legem a Móyse univérso pópulo, accípiens sánguinem vitulórum et hircórum cum aqua et lana coccínea et hyssópo, ipsum librum et omnem pópulum aspérsit dicens: “Hic sanguis testaménti, quod mandávit ad vos Deus”; étiam tabernáculum et ómnia vasa ministérii sánguine simíliter aspérsit. Et ómnia paene in sánguine mundántur secúndum legem, et sine sánguinis effusióne non fit remíssio. Necésse erat ergo figúras quidem caeléstium his mundári, ipsa autem caeléstia melióribus hóstiis quam istis. Non enim in manufácta Sancta Christus introívit, quae sunt similitúdo verórum, sed in ipsum caelum, ut appáreat nunc vúltui Dei pro nobis; neque ut saepe ófferat semetípsum, quemádmodum póntifex intrat in Sancta per síngulos annos in sánguine aliéno. Alióquin oportébat eum frequénter pati ab orígine mundi; nunc autem semel in consummatióne saeculórum ad destitutiónem peccáti per sacrifícium sui manifestátus est. Et quemádmodum statútum est homínibus semel mori, post hoc autem iudícium, sic et Christus, semel oblátus ad multórum auferénda peccáta, secúndo sine peccáto apparébit exspectántibus se in salútem.