LEC_Tb6,10-8,10
Léctio libri Tobíæ (6, 10-11 ; 7,1. 9-17 ; 8, 4-9a)
In diébus illis: Postquam intrávit in Médiam et iam appropinquábat ad Ecbatána, dixit Raphael púero: " Thóbia frater! ". Et dixit ei: " Ecce ego ". Et dixit illi: " In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manére nos opórtet. Et homo est propínquus tuus et habet fíliam nómine Saram. Et cum venísset in Ecbatána, dixit illi: " Azaría frater, duc me ad Raguel, fratrem nostrum, viam rectam ". Et duxit eum ad domum Raguel, et invenérunt illum sedéntem circa óstium átrii sui et salutavérunt illum prióres. Et ille dixit eis: " Bene valeátis, fratres, intráte salvi et sani ". Et óccidit aríetem ex óvibus et suscépit illos libénter. Et, postquam lavérunt et se purificavérunt et discubuérunt ad cenándum, dixit Thóbias ad Raphael: " Azaría frater, dic Raguel, ut det mihi Saram sorórem meam ". Et audívit Raguel hunc sermónem et dixit púero: " Mandúca et bibe et suáviter tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem opórteat accípere Saram fíliam meam nisi tu, frater. Simíliter et mihi non licet eam dare álii viro nisi tibi, quia tu próximus mihi es. Verum autem tibi dicam, fili. Trádidi illam viris septem frátribus nostris, et omnes mórtui sunt nocte, cum intrábant ad eam. Et nunc, fili, mandúca et bibe, et Dóminus fáciet in vobis ". Et dixit Thóbias: " Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confírmes ". Et Raguel dixit ei: " Fácio; et ipsa datur tibi secúndum iudícium libri Móysis, et de caelo iudicátum est tibi illam dari. Duc sorórem tuam; ámodo tu illíus frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex hodiérno et in aetérnum. Et Dóminus caeli bene dispónat vobis, fili, hac nocte et fáciat misericórdiam et pacem ". Et accersívit Raguel Saram fíliam suam, et accéssit ad illum. Et, apprehénsa manu illíus, trádidit eam illi et dixit: " Duc secúndum legem et iudícium, quod scriptum est in libro Móysis dari tibi uxórem. Habe et duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem ". Et vocávit matrem eíus et praecépit afférri chartam, ut fáceret conscriptiónem coniúgii et quemádmodum trádidit illam uxórem ei secúndum iudícium legis Móysis. Et áttulit mater illíus chartam, et ille scripsit et signávit. Et ex illa hora coepérunt manducáre et bíbere. Et vocávit Raguel Ednam uxórem suam et dixit illi: " Soror, prǽpara cubículum áliud et íntroduc eam illuc ". Et ábiens stravit, sicut illi dixit, et introdúxit eam illuc et lacrimáta est causa illíus et extérsit lácrimas et dixit illi: " Forti ánimo esto, fília. Dóminus caeli det tibi gáudium pro tǽdio tuo. Forti ánimo esto! ". Et éxiit. Et exiérunt et clausérunt óstium cubículi. Et exsurréxit Thóbias de lecto et dixit ei: " Surge, soror! Orémus et deprecémur Dóminum nostrum, ut fáciat super nos misericórdiam et sanitátem ". Et surréxit, et coepérunt oráre et deprecári Dóminum, ut darétur illis sánitas. Et coepérunt dícere: " Benedíctus es, Deus patrum nostrórum, et benedíctum nomen tuum in ómnia sǽcula saeculórum! Benedícant tibi caeli et omnis creatúra tua in ómnia sǽcula! Tu fecísti Adam et dedísti illi adiutórium firmum Evam, et ex ambóbus factum est semen hóminum. Et dixísti non esse bonum hóminem solum: "Faciámus ei adiutórium símile sibi". 7 Et nunc non luxúriae causa accípio hanc sorórem meam sed in veritáte. Prǽcipe, ut misereáris mei et illíus, et consenescámus páriter sani ". Et dixérunt: " Amen, amen! ". Et dormiérunt per noctem.