PRE_Jeudi_Saint
PRÆFATIO
VERE dignum et iustum est, aequum et salutáre, cleméntiam tuam supplíciter obsecráre, ut spirituális lavácri baptísmo renovándis creatúram chrísmatis in sacraméntum perféctae salútis vitaéque confírmes ;
ut sanctificatióne unctiónis infúsa, corruptióne primae nativitátis absórpta, sanctum uniuscujúsque templum acceptábilis vitae innocéntiae odóre redoléscat ; ut secúndum constitutiónis tuae sacraméntum, régio et sacerdotáli propheticóque honóre perfúsi, vestiménto incorrúpti múneris induántur: per Christum Dóminum nostrum.
Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli, caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes.