PR_Ps22,8
 Psalmus responsorius  
Ps 21 , 8-9. 17- 18 a. 19-20. 23-24 (R/. : 2a )
R/. Deus, Deus meus, quare me dereliquísti?
Omnes vidéntes me derisérunt me;
torquéntes labia movérunt caput:
« Speravit in Dómino, erípiat eum;
salvum fáciat eum, quóniam vult eum » . R/.
Quóniam circumdedérunt me canes multi,
conc'lium malignántium obsédit me.
Fodérunt manus meas et pedes meos, et dinumerávi ómnia ossa mea. R/.
Divisérunt sibi vestiménta mea,
et super vestem meam misérunt sortem.
Tu autem, Dómine, ne elongáveris,
fortitúdo mea, ad adiuvándum me festína. R/.
Narrábo nomen tuum frátribus meis,
in médio ecclésiæ laudábo te.
Qui timétis Dóminum, laudáte eum,
univérsum semen lacob, glorificáte eum.
Métuat eum omne semen Israel. R/.