PR_Ps23,1
Psalmus responsorius
Ps 22, 1-3 a. 3b-4 . 5 . 6 ( ℟. : 1 )
℟. Dominus pascit me, et nihil mihi déerit.
Vel :
℟. Allelúia
Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: in páscuis viréntibus me collocávit, super aquas quiétis edúxit me, animam meam refécit. ℟.
Dedúxit me super sémitas iustítiæ propter nomen suum. Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es. Virga tua et báculus tuus ipsa me consoláta sunt. ℟.
Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos qui tríbulant me; impinguásti in oleo caput meum, et calix meus redúndat. ℟.
Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me ómnibus diébus vitæ meæ, et inhabitábo in domo Dómini in longitúdinem diérum. ℟.