SEQ_Laetabundus
Sequentia
Laetabundus Exultet fidelis chorus, Alleluia.
Angelus consilii Natus est de Virgine, Sol de Stella.
Sicut sidus radium, Profert virgo filium, pari forma.
Cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra.
Isaias cecinit, Sinagoga meminit, Nunquam tamen desinit esse caeca.
Infelix propera, crede vel vetera cur damnaberis, Gens misera ?