Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   Sollémnitas Dómini nostri lesu Christi, universórum Regis. lpsi soli impérium, glória et maiéstas in infiníta sǽcula sæculórum.
   
Die 23 novembris
   1. Sancti Cleméntis papæ Primi, mártyris, qui, tértius post beáturn Petrum Apóstolum, Románam rexit Ecclésiam et ad Corínthios præcláram scripsit epístulam ad pacem et concórdiam inter illos firmándam. Hac die deposítio córporis eius Romæ cólitur.
   
   2. Sancti Columbáni, abbátis, qui hibérnus génere, pro Christo peregrínus efféctus ad gentes Gálliæ in Evangélio erudiéndas, Luxoviénse cum multis áliis monastériis fundávit, quæ ipse arcto regímine gubernávit; dehinc exsuláre coáctus, Alpes transgréssus est et Bobiénse cœnóbium in Ligúria cóndidit, disciplína ac stúdiis célebre, ubi óptime de Ecclésia méritus in pace óbiit et eius corpus hac die depósitum est.
   
   3. Romæ in cœmetério Máximi via Salária Nova, sanctæ Felicitátis, mártyris.
   
   4. Apud Clúsium in Etrúria, sanctæ Mustíolæ, mártyris.
   
   5. Cyzici in Hellespónto, sancti Sisínnii, epíscopi et mártyris, qui in persecutióne Diocletiáni imperatóris post multa torménta gládio cæsus esse fertur.
   
   6 *. Metis in Gállia Bélgica, commemorátio sancti Cleméntis, qui primus epíscopus huius civitátis habétur.
   
   7. Eméritæ in Lusitánia, sanctæ Lucrétiæ, mártyris.
   
   8. Icónii in Lycaónia, sancti Amphilóchii, epíscopi, qui, sanctórum Basilíi et Gregórii Nazianzéni in erémo sócius et in episcopátu colléga, sanctitáte et doctrína clarus, multa suscépit pro cathólica fide certámina.
   
   9. Parísiis in Gállia Lugdunénsi, sancti Severíni, qui in cella reclúsus divínæ contemplatióni vacávit.
   
   10. Agrigénti in Sicília, sancti Gregórii, epíscopi, qui libros sacros illustravísse vidétur, ut ábdita imperítis pánderet.
   
   11. Sarchínii in Brabántia Austrásiæ, sancti Trudónis, presbyteri, qui bona sua Ecclésiæ Meténsi trádidit et ibídem monastérium ædificávit discipulósque congregávit.
   
   12 *. Albæ Pompéiæ in Subalpínis, beátæ Margarítæ de Sabáudia, quæ, vídua effécta, in monastério moniálium Ordinis Prædicatórum, quod ipsa fundáverat, Deo se trádidit.
   
   13. Seuli in Coréa, sanctæ Cæcíliæ Yu So-sa, mártyris, quæ, vídua, propter fidem bonis destitúta et in cárcerem ducta, duodécies in quæstiónes postuláta est et ita supplício vérberum affécta, ut in cárcere prope octogenária obíret.
   
   14 *. In vico Guadalupe in território Zacatecénsi in México, beáti Michǽlis Augustíni Pro, presbyteri e Societáte Iesu et mártyris, qui, persecutióne contra Ecclésiam sæviénte, quasi facínoris sócius sine iudício cápite damnátus, martyrium, quod eius ardens votum erat, complévit.
   
   l5 *. Apud Matrítum in Hispánia, beátæ Maríæ Cæcíliæ (Maríæ Felicitátis) Cendoya y Araquistain, vírginis ex Ordine Visitatiónis Sanctæ Maríæ et mártyris, quæ in magna persecutióne, cum eius soróres comprehénsæ essent, sponte eádem nocte militiánis se trádidit et cum sodálibus fídei testimónium suprémo sacrifício confirmávit.
   
   
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Cf. Col 1,16-20)
   Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, et ipse est ante ómnia, et ómnia in ipso constant. Et ipse est caput córporis Ecclésiæ; qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, ut sit in ómnibus ipse primátum tenens, quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis eius, sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt, in Christo Iesu, Dómino nostro.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut