Die 6 februarii
 
 1. Memória sanctórum Pauli Miki et sociórum, mártyrum, Nagasákii in Iapónia. Ingravescénte persecutióne contra christiános, octo presbyteri ve1 religiósi e Societáte Iesu aut ex Ordine Fratrum Minórum, sive ex Európa missi sive in Iapónia nati, atque septem et decem láici comprehénsi áspera ludíbria perpéssi et cápite damnáti sunt. Qui omnes, étiam púeri, pro christiáno nómine, simul crúcibus affíxi sunt, gaudéntes quóniam eis datum erat eódem modo quo Christus mori.
 
Quorum nomina: sancti Ioannes de Goto Soan, I acobus Kisai, religiosi e Societate Iesu; Petrus Baptista Blázquez, Martinus ab Ascensione Aguirre, Franciscus Blanco, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum; Philippus a Iesu de Las Casas, Gundisalvus García, Franciscus a Sancto Michaele de la Parilla, religiosi ex eodem Ordine; Leo Karasuma, Petrus Sukejiro, Cosmas Takeya, Paulus Ibaraki, Thomas Dangi, Paulus Suzuki, catechistæ; Ludovicus Ibaraki, Antonius, Nlichael Kozaki et Thomas, eius filius, Bonaventura, Gabriel, Ioannes Kinuya, Matthias, Franciscus de Meako, loachim Sakakibara, Franciscus Adauctus, neophytæ.
 2. Arvérnæ in Aquitánia, sancti Antoliáni, mártyris.
 
 3. Emesæ in Syria, commemorátio sancti Silváni, epíscopi, qui, cum eídem Ecclésiæ annos quadragínta præfuísset, tandem, sub Maximíno imperatóre, una cum Luca diácono et Mócio lectóre feris obiéctus martyrii palmam accépit.
 
 4. Cæsaréæ in Cappadócia, sanctórum Dorothéæ, vírginis, et Theóphili, scholástici, mártyrum.
 
 5 *. Ardáchæ in Hibêrnia, sancti Melis, epíscopi.
 
 6. Atrébati in Gállia Bélgica, sancti Vedásti, epíscopi, qui a sancto Remígio, Reménsi epíscopo, in urbem vastátam missus, Clodovéum regem catechizávit, Ecclésiam restitútam annos círciter quadragínta rexit et apud pópulos adhuc pagános huius regiónis evangelizatiónis opus perfécit.
 
 7. Elnóne item in Gállia Bélgica, deposítio sancti Amándi, epíscopi Traiecténsis ad Mosam, qui multas per províncias seu gentes ad Slavos usque verbum Dei annuntiávit tandémque in monastério, quod exstrúxerat, mortálem vitam absólvit.
 
 8 *. In pago Tungrénsi in Brabántia Austrásiæ, sanctæ Renúlæ seu Reiníldis, abbatíssæ monastérii Eikénsis.
 
 9. Prænéste in Látio, sancti Guaríni, epíscopi, vitæ austeritáte et amóre páuperum præclári.
 
 10 *. Scaræ in Suécia, sancti Brinólfi Algotsson, epíscopi, navitáte pro Ecclésia et sciéntia conspícui.
 
 11 *. Angris prope Salérnum in Campánia Itáliæ, beáti Alphónsi Maríæ Fusco, presbyteri, qui, ministério inter agrícolas déditus, institutióni iúvenum, præsértim páuperum orphanorúmque, semper consúluit et Congregatiónem Sorórurn a Sancto Ioánne Baptísta fundávit.
 
 12 *. Neápoli in Campánia, beáti Angeli de Fúrcio, presbyteri ex Ordine Sancti Augustíni, zelo regni Dei insígnis.
 
 13 *. Iri loco Pirolta d'Adda pagi Creménsis in Itália, beáti Francísci Spinelli, presbyteri, qui inter vexatiónes et diutúrnas difficultátes patiénter tolerátas Congregatiónem Sorórum ad adorándum Sanctíssimum Sacraméntum fundávit et rexit.
 
 14. In civitáte Durángo in México, sancti Matthǽi Correa, presbyteri et mártyris, qui, persecutióne contra Ecclésiam sæviénte, secréta in confessiónibus audíta reveláre iussus recusávit, quaprópter martyrii corónam suscépit.
 
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Sap 3,7-9)
 Fulgébunt iusti et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent; iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum. Qui confídunt in illo, intéllegent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi, quóniam grátia et misericórdia est sanctis eius, et visitátio eléctis eius.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.